Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nostrique favor principis acres 650 suscitet iras vobisque ego sim

causa maiorum. Non hoe primum pectora vulnus mea senserunt:

graviora tuli; dabit hic nostris finem curis vel morte dies:

655 non ego saevi cernere cogar

coniugis ora,

non invisos intrare mihi thalamos famulae;

soror Augusti, non uxor ero! *

660 Absint tantum tristes poenae

letique metus.

Scelerum diri, miseranda, viri potes hoe demens sperare memor?

Hos ad thalamos servata diu 665 victima tandem funesta cades.

Sed quid patrios saepe penates respicis udis confusa genis?

Propera tectis efferre gradus,

linque cruentam principis aulam.

655. saevi corr. Avant.] saevae codd.

662—669. tribuit choro cod. Mutin.

662. scelerum codd. Mutin. L v.1. Malat.] ceteri codd. socerum, soror.

Peiperus putat „socerum" vocem natam eese e Yocabulo „choro", cui hi versus (662—9) tribuerentur.

659. Cf. Tac. Ann. XIV, 64: „paucis dehinc interiectis diebus moriiubetur, cum iam se viduam et tantum sororem testaretur." Novum documentum poetam e Taciti Annalibus hausisse! Nam, ne dixeris historicum et poetam idem utpote vulgo notum narrare potuisse, nulla facta mutuationo inter se, observa Tacitum Octayiae verba Pandaleriae in intuin prolata referre,

poetam vero tingere miseram haec esse prolocutam ante relegationem, ipaa in urbe, Neronis in aula. Ita autem non modo disturbavit ordinem historicum, sed quae revera erant querelae feminae derelictae, ut quivis apud Tacitum persentit, eadem invertit in exclamationem mulieris lelicem se praedioantis, cum diutius „coniugis ora aspicere saevi" non

Sluiten