Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Nero.

850 Et hoe sat est? Sic miles audisti ducem?

Compescis? Haec vindicta debetur mihi?

Praefectus.

Cecidere motus impii ferro duces.

Nero.

Quid illa turba, petere quae flammis meos ausa est penates, principi legem dare, 855 abstrahere nostris coniugem tantam toris,

violare quantum licuit incesta manu et voce dira? Debita poena vacat?

Praefectus.

Poenam dolor constituet in cives tuos?

Nero.

Constituet, aetas nulla quam famae eximat.

Praefectus.

860 Tua temperet nos ira, non noster timor.

Nero.

Iram expiabit prima quae meruit meam.

Praefectus.

Quam poscat ede, nostra ne parcat manus.

851. Compescis Leo] compressus? Baecheler; compescit codd.; compressit! Peiperus in nova editione.

852. motns corr. interpol. (Avant.)] metns 2 <J>77.

impii corr. interpol. (Delrio)j impio 2<t>ITL; Richter.

855. tantam cod. Ambros. <t> Riccard. Ambr. v. 1.] caram cod. Ambr. Tl L.

860. tua corr. Baecheler.] quam 2, qua <J> L TI.

861. expiabit corr. Avant.] codd. explicabit, expectabit.

851. Cf. Agamemnonis verba in Troad. 349 sqq.

Sluiten