Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

905 Sin caede mea cumulare parat

luctus nostros, invidet etiam cur in patria mihi saeva mori? Sed iam spes est nulla salutis: fratris cerno miseranda ratem. 910 Hac en cuius vecta carina

quondam genetrix, nunc et thalamis expulsa soror miseranda vehar! Nullum Pietas nunc numen habet nee sunt superi: regnat mundo 915 tristis Erinys.

Quis mea digne deflere potest

mala? Quae lacrimis nostris questus reddat aedon? cuius pennas utinam miserae mihi fata darent!

920 Fugerem luctus ablata meos

penna volucri proeul et coetus hominum tristes caedemque feram. Sola in vacuo nemore et tenui ramo pendens querulo possem 925 gutture maestum fundere murmur.

Chorus.

Regitur fatis mortale genus, nee sibi quisquam spondere potest

905. sin corr. (Jronov.] aui codd.

910. Hac en cuius Peiper.] haec est L; bac est codd.

918. aedon corr. Avant.] edon codd.

reddere prop. Baehrens.; servamua reddat c. cod. Vatican.

920. sublata prop. Baecheler.; 9ervat Bichterua ablata cum codd. (oblata Maletest.) coll. Verg. III 258.

909. i. e. cernoratein quam in inatria mortem extruxit frater raeus, Nero.

914. Ovid. Met. I 241: „qua terra patet, fera regnat Erinya".

926. Of. notiaaimum carmen ex Oedipode Senecae: « „ / < rf

„Fa tin agimur. (Jedite l atic, Non sollicitae posaunt curae mutare rati atamina fuai.

It cuique ratua, prece non ulla mobilia, ordo". (980 sqq.)

Sluiten