Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

manuÖORII'ÏORIJM notitia.

I apyri, qui cetera Iliadis exempla quotquot hactenus innotuerunt aetate facile vincere videtur, — tertio enim ante Christum saeculo, ante Aristarchi igitur aetatem, perscriptus esse creditur, — frustum exiguum cum aliis veterum librorum laciniis pretiosissimis e sepulcro Aegyptiaco eruit indefessus Aegypti scrutator W. M. Flinders Petrie. Imaginem huius fragmenti phototypicam dedit I. P. Mahaffy on the Flinders Petrie-Papyri, Dublin 1891, in tabula III, 4. Supersunt unius paginae, quae continebat versus viginti (A 502—517), margo dexter sequentisque, in quo versus undeviginti (518—537) scripti fuerunt, margo sinister, cum paucis singulorum versuum litteris (vid. tabula nostra A i). Librarius textum descripsit ab hodierno magnopere disnepantem, spuriis scilicet versibus compluribus interpolatum. Cf. van Leeuwen Mnemos. 1892 pag. 127 sqq., I. Menrad in Actis Academiae Bavaricae 1891 pag. 539 sqq.

I- ragmentorum papyraceorum quatuor, quae in bibliothecam Genevensem nuper pervenerunt, descriptionem dedit I. Nicole Revue de Philologie 1894 p. lui —lil; cf. H. Diels in Actis Academiae Borussicae 1894 pag. 349 857; i. Menrad in Actis Academiae Bavaricae 1894 p. 165—182. Quorum fragmentorum tria, versus A 44—60 A 82—95 Z 327—353 continentia, textum exhibent vulgatum. Quartum vero, in quo leguntur A 788—M 11, notabile est admodum. Nam tres hae paginae 27, 28, 28 versuum praebent textum tredecim versibus spuriis, qui aliunde

Sluiten