is toegevoegd aan uw favorieten.

Homeri Iliadis carmina

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

textus notatu non est dignus. E Parisiensi descriptum esse Vindobonensem suspicatur Leaf, fretus praesertim varietate lectionis ® 213, ubi solus Parisiensis praebet id quod Casaubonus olim (e coniectura?) dedit txqj&iyictzo, Vindobonensis habet ixq>éyÜaio, in ceteris est el urj -/(aGuutvoq KQoaétptj Ttozuaog (}a&vdlvr}g avégi eiadficvog, ^a&étjg S' ècp&cy$uTO öCvrjg.

Quo tarnen argumento non conficitur Parisiensem Vindobonensis patrem esse, si nos iure suspicati sumus paradiorthosin esse illud eV.-, repetitum enim esse Sivtjg e versu superiore, olim autem fuisse aliquid quale van Herwerden deinde excogitavit: pQOTcr) d' icpdiy^ctTo cpavij. Immo e Vindobonensi fluxisse Parisiensem hinc effecerit quispiam. Quapropter hac de re ampliandum videtur donec accuratius uterque codex excussus fuerit. Optimae sunt codicis Parisiensis lectiones Z -179 I 446, notabiüs Tl 365.

Dignissimi qui consulantur iudice Leaf etiam alii tres codices sunt Parisienses: 2767 (LaRoche Hom. Textkritik p. -171 nu 89), saeculi XIII', qui caret versibus A 1 —119, 202—234, SI 674 sqq., et saeculi XV' codices gemelli 1805 (LaRoche ibid. p. 470 n" 80, Omont Facsimilés de Ms. Grecs des XVe et XVI® siècles tab. 21) et Supplément Grec 144 (apud LaRochium 1.1. non commemoratus).

Bonis fontibus praeterea accensendus est codex Townleyanus saeculi XII' aut XIII' ineuntis Brit. Mus. Burney Mss. n" 86. Folia habet 281, in singulis paginis sunt versus 27. Paginam, in qua Z 206—232 sunt exarati, repraesentat tabula 67 Societatis Palaeographicae. E Townleiano et Veneto li (n° 453 saeculi XI') descripta sunt scholia L (Lipsiensis) et V (Victoriani Monachensis nu 16, qui sola scholia sine textu continet).

Impune vero videntur neglegi posse Laurentiani duo codices saeculi X' vel XI', XXXII 3 et 15 (C et I) LaRoche), qui textum praebent nitide sane et emendate scriptum sed a lectione vulgata nonnisi raro admodum discrepantem. In D rhapsodiae A—J alia manu ac ceterae sunt scriptae, casu autem interciderunt versus P 28 —159,

x) Propter indictionis annum qui in subscriptione commemoratur anno 1210 aut 1255 tribuitur a v. d. Thompson in annotatione quae tabulae 67 Societatis Palaeographicae est subiuncta; huic assensus T. W. Allen Journal of Philology 1890 etiam propter litterarum ductum saeculo XII° vel sequenti adscripsit. Lehmann et Maass anno 1059, Gardthausen anno 1344 scriptum esse statuerant.