Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ai item ne dubitabant quidem quin fide ab omni parte digna essent quae primis annis didicissent.

Fuerunt tarnen Alexandriae, fueiunt Romae, qui aliis oculis vetusta illa carmina adspicerent neque caeca veneratione abrepti sacrove horrore stupentes pro sinceris verisque haberent quae respueret ratio, sed textum traditum sobrie examinantes eadem severitate de eo iudicium instituerent qua aliorum poetarum opera perscrutarentur. Ita nata est ars grammatica, nata est ars critica. Sed huius artis ea est natura ut infesti ei sint omnes quos tenet religio, et quoniam pauci semper fuere qui ingenii acumine praecellerent, permulti vero qui alienis placitis acquiescerent, extra scholas non multum valuerunt criticorum conamina. Textus carminum Homericorum identidem a grammaticis est repurgatus, sed extra exemplaria quibus ipsi eorumque discipuli utebantur vix manavit eorum sapientia; vulgus aspernabatur libros illos correctos, immo corruptos, ut loquebantur, neque „suum sibi eripi Homerum" passum est. Aristarchi magnum nomen quis non dixit! — et tarnen uno post eius mortem saeculo tam penitus in oblivionem hominum abierant quae ad textum Homericum contulerat emendandum, ut multorum locorum ne constaret quidem lectio Aristarchea. Quapropter Augusti aevo spissos libros scripserunt alii grammatici de Aristarchi studiis Homericis; spissiorem multo nostra aetate scripsit vir acutissimus et doctissimus de Didymi studiis Aristarcheis; et post mille fortasse annos, — si etiamtunc Homerus et litterae Graecae hominibus cordi erunt, — ingenti opere ab erudito aliquo viro complectentur quae tune temporis sciri poterunt de Lelirsii vel Ludwichii studiis Didymeis. Sed nihil haec omnia ad vulgus Homerum legentium aut antehac attinuerunt aut etiamnunc attinent.

t^uae autem difflcilia sunt in carminibus Homericis — et sunt permulta in iis difficillima — manuscriptorum ope expediri aut corrigi nequeunt. Neque veterum grammaticorum observationes talibus locis multum utilitatis afferunt, licet interioris hae sint notae quam farrago variarum lectionum e codicibus corrasa. Dictioni epicae quae repugnant verba verborumve figurae, in vetusta illa carmina longe maximam partem prius irrepserunt quam concrevit et veluti obriguit textus receptus, quem nos nunc manibus tenemus, ante nos tenuerunt Zenodotus Aristophanes Aristarchus Didymus quique sunt alii

Sluiten