is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fuerint et [recitatc. Pro certo] scientes quod, si negligentes in supradicte fabtice negocio, ac in predictorum privilegiorum debita et sedula audit ione et execucione inventi fueritis et reraissi, vestram excusacionem, quod ipsa privilegia et in eis contenta ignoraveritis, deinceps nullatenus [admittemus], sed ad correccionem tantorum excessuum contra vos iuxta officii nostri debitum severius procedemus. Item mandamus sub dictis penis, vobis decanis Christianitatum et ecclesiarum rectoribus ac presbyteris, [qui generale capitulum] vel congregacionem annuam in certis diebus et locis habere minime consuevistis, quatenus ad certum diem et locum, quos nuncius dicte fabrice vobis nominaverit, quos vobis extunc pro certis die et loco annue reportacionis statuimus, sine difficultate qualibet venire singulis annis et oblaciones, elemosinas et legata per vos petita et collecta nunciis dicte fabrice tideliter representare curetis, audituri ibidem privilegia dicte fabrice ac recepturi humiliter mandata et precepta in ipsis privilegiis contenta et cedulas indulgenciarum et alia que ad prosequendum dicte fabrice negocium fuerint iniungenda; alioquin contra huiusmodi mandaii nostri contemptores censura ecclesiastica proccdt-mus, ~jnobedientcs vero sacerdotes et non satisfacientes per se ipsos vel per nuncios suos in die reportacionis, hoe est in generali eorum capitulo aut in die reportacionis huiusmodi de receptis, ipso facto suspensos et excommunicatos publice promulgamus, nisi infra spacium octo dierum post dictam reportacionem continuatarum, procuratoribus seu provisoribus illius fabrice seu eorum nuncio satisfecerint de eisdem. Ceterum districcius inhibemus vobis rectoribus ecclcsiarum predictis, ne aliquos questores sive questuarios aut alios quoscumquc, quodcumque negocium volentes proponere in vestris ecclesiis et capellis in dicte fabrice preiudicium admittatis, nee eos in occulto vel manifesto ad petendas aliquas elemosinas promoveatis, per vos vel per alios, prece nee precio aut porcione aliqua mediante, nisi vobis per nostras et capituli ecclesie nostre predicte litteras, nostro et dicte nostre ecclesie sigillis sigillatas patenter constiterit, quod sint veri nuncii per nos recepti pariter et admissi. Item rogamus attencius et precipimus, quatenus omne commodum et omnera hospitalitatis graciam nunciis nove structure sepedicte pro reverencia et obediencia piissimo beato Martino nostro patrono et nobis debitis in domibus, cenobiis et habitaculis vestris sub eorum expensis impendatis, ne forte, si in domibus laycorum vel tabernis hospitentur, iidem nuncii et negocium possint suspicione infamari. Insuper ut vestra [caritas circa dictam ecclesiam vigeat], graciam gracie, virtutem virtuti, accumulare volentes, bonorum omnium que sunt et fiunt in nostra diocesi, vos fratres et benefactores predictos, participes esse volumus et consortes. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo, feria secunda post Victoris.

Origineel Charter in het Archief v. d. Dom, N°. |2. Do zegels ontbreken.

Cartul. v. <1. Domfabr., fol. j2recto. 52 regels; 53 cM. lang, 52 cM. breed.