is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

alium sive synodalium ecclesiastico suppositus interdicto, nos ob revercnciam dicti venerandi negocii intcrdictum huiusmodi, dicta die dumtaxat tollimus et relaxamus, excommunicatis et nominatim interdictis exclusis. Inhibemus insuper sub penis predictis, ne curati ecclesiarum, capellani seu presbyteri nostre diocesis cuiuscumque status, gradus, religionis, sexus aut condicionis luerint, per missarum seu aliorum divinorum offi< iorum celebrandorum sollempnia vel acoeleracionem eorum seu aliter qualitercumque tcmporibus exhortacionis huiusmodi quibus dictum negot ium et quociens proponi contigerit, quoquomodo interrumpere presumant, dummodo sine fraude ante meridiern suas missas possint adimplere. Precipientes eciam sub penis antedictis, omnibus et singulis subditis vestris, ut ipso die adventus eorum tisque ad consummacionem dicti negocii, ab omni opere servili cessent, eorum ecclesiam visitent, huiusmodi negocium audituri. Alioquin sex dierum per vos canonica monicione premissa, ipsos et eorum quemlibet in premissis aut eorum aliquo noveritis, aut sciveritis contradictores, violatores aut rebelles, quos in his scriptis excommunicamus, excommunicatos publice nuncietis, nisi infra predictum monicionis terminum vos qui deliqueritis seu delinquentes se coram nobis Traiecti, si ibidem presentes fuerimu.s, alioquin coram offidali nostro Traiectensi parte altera legitime ad hoe vocata causam racionabilem exhibueritis seu exhibuerint et vos vel ipsi legitime excusaverilis seu excusaverint super premissis. Nomina vero delinquencium, monitorum, excommunicatorum ac diem vestre monicionis litteris vestris patontibus licjuide rescribatis, vos presencium executores, presentibus vero post annutn a data presencium proximo computandum minime valituris. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum anno Nativitatis Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo, ipsa die dominica qua cantatur in ecclesia Dei ,Esto michi'.

per dominum vicariunu

Orig. Chart. Archief v. <i. Dom, Zegel ontbreekt.

N°. 695. L'7 l ' 2S regels; 37 cM. lang; 24 cM. breed»

23. 1381 (Maart 15). Dc provisoren van de kerkfabriek te Utrecht bevelen hun afgezant Gerardr/s, zoon van Gerardus van den Lo, bij de geestelijkheid aan ; deze komt e'e'ns per jaar om gelden in te zamelen en aflaten te ver/eencn.

Nos provisores fabrice ecclesie Traiectensis, etc., salutem in Domino sempitemam. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos ergo diem extreme messionis operibus misericordie prevenire, quare universitatem vestram nobis in Deo dilectam monemus, ac in Domino salubriter exhortamur, quatenus discretum virum Geraerdum, filium Geiaerdi