is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

1382 (Mrt. 31). Florencius, Dei gracia episcopus Traiectensis, etc.

Universis Christifidelibus etc. ')

Dan volgt:

In cuius rei testimonium, nos officialis predictus, presentes litteras seu presens publicum instrumentum huiusmodi nostrum transsiimptum, transscriptum sive exemplar in se continentes seu continens, exinde fieri et per Henricum notarium infrascriptum subscribi et publicari mandavimus, nostre officialitatis sigilli fecimus appensione communiri. Datum et actum Traiecti in ecclesia sancti Salvatoris Traiectensis, sub anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo vicesimo secundo, indiccione quinta decima, mensis Julii die prima, hora terciarum, vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Martini divina providencia pape quinti, anno quinto. Presentibus ibidem discretis viris, domino Matthia Sceper perpetuo beneficiato in ecclesia sancti Salvatoris predicta, ac Johanne de Mcerloe et Arnoldo de Everdingen clencis in curia Traiectensi procuratoribus, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Henricus vander Laen, clericus Traiectensis dyocesis publicus imperiali auctoritate notarius, omnia prescripte littere reverendi patris domini Florencii de Wevelichoven, olim episcopi Traiectensis, in originali sui forma, exhibicione, produccione decreti interposicione omnibusque aliis et singulis supradictis prout superius posita sunt et conscripta, dum ea, ut premittur, coram venerabili viro domino officiali curie Traiectensis predicto, et per eundem agerentur et Herent, unacum testibus prenominatis intertui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ideo hoe presens transsumptum, transscriptum, sive exemplar, per alium, me aliis occupato negociis, fideliter scriptum, quod collacione diligenti facta cum orginalibus litteris suprascriptis inveni in omnibus et per omnia concordare, ex speciali commissione prefati domini officialis michi desuper facta in hanc formam publicam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis, unacum appensione sigilli officialitatis curie Traiectensis predicte signavi, in fidem et testimonium veritatis omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus.

Orig. Chart. Archief v. d. Dom, Zegel ontbreekt.

N". 1152. )t> regels; 36 cM. lang; 38 cM. breed.

') Vgl. N». 25.