is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ronaremur. Idem tarnen dominus Johannes id facerc distulit et dilïert de presenti, in dicte fabrice ecclesie nostre lesionem et preiudicium, animeque sue dampnabile periculum, iurisdiccionisque nostre vilipendium et contemptum, atque dictorum questorum dampnum non modicum pariter et gravamen, Fuimus igitur pro parte tam magistrorum dicte fabrice nostre quam questorum prcscriptorum instanter requisiti, quatenus ipsis super premissis de remedio in Domino oportuno providere, Iitterasque nostras monitorias et in eventum citatorias contra prefatum dominum Johannem concedere et decernere dignaremur. Nos igitur, decanus et capitulum prefati, requisicioni prctacte tamquam racioni consone favorabiliter annuentes, vobis omnibus et singulis supradictis et vestrum cuilibet insolidum in virtute sancte obediencie ar sub penis suspensionis et excommunicacionis districte precipientes mandamus, quatenus accedentes quopropter hoe fuerit accedendum et accedere fueritis requisiti seu alter vestrum fuerit requisitus, moneatis auctoritate nostra qua fungimur in hac parte, prenominatum dominum Johannem de Noirtwijck, quem et nos tenore present ium sic monemus quatenus inlra sex dierum spacium, monicionem vestram huiusmodi sequentem, quorum sex dierum duos pro primo, duos pro secundo et reliquos duos dies sibi pro tertio et peremptorio termino ac monicione canonita assignamus, sub excommunicacionis, declaracionisque reatus periurii per eum ut premittiter incursi, necnon quadraginta scudatorum aureorum antiquorum monete regis Francie pro una reverendissimo domino nostro Traiectensi ad usus pauperum Christi, et pro alia medietatibus fabrice ecclesie nostre pretacte si pecuniaria huiusmodi commissa fuerit applicandorum, penis prescriptis questoribus pecunias ab ipsis ut premittitur extortas et exactas realiter restituat, tradet et deliberet, alioquin termino prescripto transacto, contra ipsum ad excommunicacionis summe reatusque periurii per eum ut premittitur incursi declaracionem peneque pecuniarie acquisicionem prout acrius de iure poterimus, procedemus, nisi fortasse causam pretendere valeat eflicacem quare ad premissa ininime teneatur ad quam pretendendam citetis peremptorie coram nobis Traiecti ad domum capitularem ecclesie nostre minorem, ad ultimam diem monicionis vestrc huiusmodi, predictum dominum Johannem causam huiusmodi allegaturum, dicturum, facturum et recepturum, prout dictaverit iuris ordo, cum intimacione debita et consueta atque tali, quod cetere execuciones aliorum mandatorum nostrorum ad causam presentem necessariorum fieri debeant, ad candelabrum eneum in medio chori ecclesie nostre prelate positum, iuxta eiusdem ecclesie nostre consuetudines. Quas sic tactas et fiendas, dictum dominum Johannem arctare, debere, providere, ac si in ipsius present ia facte forent decernimus per presentes; diem vero sive dies monit ionis et citacionis vestrarum huiusmodi ac quid alias in premissis teceritis, seu alter vestrum duxerit faciendum, nobis litteris vestris presentibus translixis aut alias sub competenti testimonio liquide rescribatis, vos qui presens nostrum mandatum fueritis exccuti. Datum Traiecti sub sigillo decani nostri Traiectensis, quo utimur in premissis presentibus appenso.