is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

71. 1494 (Maart 6). Decaan en kapittel van den Dom te Utrecht geven een transsumpt van enkele pauselijke bullen, waarin aan de broeders der //. Drievuldigheid tot vrijkoopitig van gevangenen, verschillende privilegiën worden verleend.

Nos decanus ct capitulum ccclesie Traiectensis, universis et singulis ecclesiarum collegiatarum, monasteriorum, prioratuum et domorum ac eciam veligiosorum locoium ordinum quoiumcumque prelatis, prepositis, decanis, capitulis, conventibus, abbatibus, abbatissis, prioribus, priorissis, provisoribus et decanis Christianitatis, necnon parrocliialium ecclesiarum curatis et eorum loca tenentibus, ceterisque personis tam ecclesiasticis quam secularibus, ct eoium cuilibet insolidum, ad quos presentes nostre litterc pervenerint salutem in Domino. Atque manifestum facimus, quatenus nonnullas originales apostolicas litteras sanctissimi in Christo patris et domini domini Innocencii felicis recordacionis pape octavi, cum cordula canapis more Romane curie impendente bullatas, sanas et integras, non viciatas, non abrasas, non concellatas neque in aliqua earum paite suspectas, sed ^ omnibus prorsus vicio et suspicione carentes atque in domo capitulari minori ecclesie nostre prefate, ubi capitulariter capitulo ad id, ut moris est, indicto, specialiter congregati fuimus, nobis pro parte maioris et universorum aliorum ministrorum ct fratrum ordinis sancte Trinitalis redempcionis captivorum ostcnsas quas sub plumbo vidimus ct diligenter inspexitnus, atque legi fecimus, cum eis quibus decuit honore et reverencia recepimus huiusmodi sub tenore:

Innocencius, episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Dum ad sacrum ordinem sancte Trinitatis redempcionis captivorum, olim per felicis recordacionis Innocencium papam tercium predecessorem nostrurn salubriter institutum nostre consideracionis aciem dirigimus, dum eciam intra nostre mentis abscondita revolvimus fructus uberes, quos ordo ipse in agro militantis ecclesie producere non desunt, ac salutifera opera ciue ex bonis, eidem ordini pia lidelium largicione oblatis, et que iuxta ipsius ordinis primevam inslitucinnein in tres partes dividi consueverunt continue et sine intermissione exercentur. Nam una pars in hospitalitate que in singulis domibus dicti ordinis pie et caritative observatur convertitur. alia vero pars in redempcionem captivorum in miserabili infidelium servitute detentorum, lideliter distribuitur, tcrcia autem pro sustentacione fratrum dicti ordinis, divinas laudes die noctuque altissiino maxima cum devocione petsoivencium exponitur, dignum ymmo debitum reputamus, ut ordo ipse apud sedem apostolicam graciam liberalilatis inveniat et gracie ac privilegia lli concessa per sedis ipsius confirmacionem perpetuo icmancant inconcussa. Sane dudum pie memorie Alexander papa quartus eciam predecessor noster, per suas litteras universos Christifideles monuit et exhortatus est, ipsis in remissionem peccatorum iniungendo, ut accedentes ad ipsos pro tempore nuncios dilectorum filiorum maioris et universorum aliorum ministrorum et fratrum ordinis sancte Trinitatis redempcionis captivorum,