is toegevoegd aan uw favorieten.

De urbe Agrigentinorum quae innotuerunt

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

per urbem ferebant statuae erant, signa, arae '). In media nrbe forum fuisse videtur; bis tantum occurrit: Liv. XXVI, 40: „et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur", Cic. Verr. IV, 94: „Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro". Schubringius, quem plerique sequuntur, forum in valle cui nunc est nomen „Vallone Sala", fuisse contendit, ab ecclesia ,.S. Niccola" occasum solis versusJ). Huc enim multae conveniunt viae, locusque peropportune situs est contra portam auream, portam Heracleae, portam Gelae. Holmius3) contra forum Agrigentinum prope Herculis templum quaerendum esse putat. Scribit: der Markt, den man in Seestadte dem Meere möglichst nahe anzulegen pflegte kann nur so mehr in der Nahe dieses Tempels gesucht werden, da unmittelbar westlich von seinen Ruinen in einer Vertiefung des Bodens das Thor war, durch welches der Weg zum Meere führte.

Gymnasia quin in urbe fuerint dubitari non potest; saepius enim Agrigentini in gymnicis certaminibus vicisse traduntur'). Etiam theatrum in urbe fuisse pro certo affirmare licet. Frontinus 3) Agrigentinorum theatri mentionem facit, sed verisimile est eum Agrigentum cum Catana confudisse. Nihilo secius dubitari non potest quin theatrum in urbe fuerit, nam licet viginti quattuor tragoediae quas Empedocles scripsisse dicitur eius nepoti sint attribuendae qui post Agrigentum captum florebat, et Suidas licet Carcinum, qui centum sexaginta tragoedias scripsisse dicitur, cum Carcino Atheniensi confuderit, procul dubio Dinolochus, Epicharmi discipulus Agrigentinus, tragoedias suas in Agrigentinorum theatro scenae commisit °).

]) Diog. Laert. VIII, 2. Diod. Sic. XIII, 84.

2) Schubring o. 1. p. 30. Dies ist der 1'latz, welche den Anforderungen eines Marktes entspricht (Curtius Att. Stud. II, 7, 9); eine Niederung, wo die Wegen zusammentreffen, vom Meere nnd vom Lande her, den drei Haupthoren der stadt

wohlijencigt hier münden viele der Wasserleitungen welche die stadt durch-

zogen und hier sind besonders viel Reste erhalten.

3) Holm. o. 1. I, p. 298.

4) Diod. Sic. XII, 82. XIII, 84.

5) Front. III, 2, 6. Schubring o. 1. p. 31.

6) Schubring o. 1. p. 31. Karsten. Emped. p. 64.