is toegevoegd aan uw favorieten.

De urbe Agrigentinorum quae innotuerunt

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Siciliam miserunt et Hannonem, alterum in insula ducem iusserunt quam celerrime Hannibali auxilium ferre1). Hannoni fortuna favit; Herbessum enim dolo cepit, qua urbe capta mox Romanos fames premere coepit. Pestilentia insuper eorum castra invadente nonnullis praestare videbatur obsidionem relinquere, quod tarnen ne fieret prohibuit Hiero frumentum Syracusis Agrigentum transportandum curans J).

Post Herbessum captam Hannonis iussu equites Numidici Romanorum castra quae ab urbe occidentem versus erant aggressi bostium equites ad pugnam lacessiverant fugamque simulantes in insidias quas iis collocaverat Hanno induxerant multosque occiderant, qua clade Romanis illata Hanno in monte Toro (Monserrato) castra posuerat. His in castris per duos fere menses reses tempus trivisse videtur3). Faine interea magis magisque obsessos premente multisque ad hostes transeuntibus4), Hanno per legatos et per ignes in arce editos de angustiis in quibus urbs versaretur certior factus, urbem obsidione liberare tandem consilium cepit; exercitum itaque e castris eduxit et bostibus potestatem pugnandi fecit. At fortuna ei adversa erat, nam proelio facto victores discesserunt Romani; plerique Carthaginienses caesi sunt, pauci tantum Heraeleam fugerunt5).

Post cladem Hannoni illatam Hannibal cum nullam spem salutis superesse intelligeret media nocte cum Carthaginiensibus et mercenariis urbem reliquit. Romani cum gaudio victoriae elati neglegentius vigilias agerent, hostium e manibus elapsus est6).

Prima luce Romani cum animadvertissent quod factum esset paulisper fugientes hostes insecuti Agrigentum nullo resistente occupaverunt. Urbem diripuerunt et plus viginti quinque milia

1) Polyb. I, 18.

2) Polyb. I, 18, i. f.

3) Polyb. I, 19.

4) Polyb. I, 19.

5) Polyb. I, 19.

6) Polyb. I, 19.