Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sublatis detrusos, ut Monument# M. S. Minoritarum Antverpiensium (unde ejus sublimia trophoea exscripsimus, a R. P. Joanne de Granendonck Lovanii quondam FF. Minorum Reg. observ. Guardiano nobis benigne et fideliter communicata) fidem astruunt.

Commode ergo Dominationibus vestris heroica Theodorici virtutum facta inscripsi, orans obnixe, ut aequi bonique consulatis. Deus Opt. Max. ad conservandam sine rugo Rempubl. vobis commissam, incolumes vos diu vivere et valere sinat ac demum post fatum in sortem sanctorum recipere dignetur. Quam ut adipiscamini, seterni Numinis inexhaustam bonitatem indefesse invocabo.

Duaci, anno partse per Christum salutis supra sesqui millesimum centesimo trigesimo primo, ipsis Kal. Fabruarii, feriS Beato Ignatio Martyri votivS.

Dominationibus vestris

humillimus cliens,

Arnoldus Raissius.

Diversorum de Revd0 P. Thcodorico a Mooasterio testimonia et elogia.

Franciscus Swertius in suis Athenis Belgicis.

« Theodoricus a Monasterio, patriam habuit Monas« terium in Westphalia, qui ex Augustinianorum familia « in D. Francisci Ordinem cooptatus, concionator Apos« tolicus, velut sidus fulgidissimum Belgicam nostram « circumiens, doctrinte claritate et concionibus illius« travit. Bruxellte cum anno 1489, gravis illa pestilen« ti® lues grassaretur, mortuis pastoribus inter33millia « civium totani civitatem obequitans, morientibus sa« cramenta administravit,ipsea peste intactus. Libellum « dictum lingua nostra Teutonica, Kerste Spiegel, « quod latine dicitur, Speculum Christianorum; item

Sluiten