Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Finilur concio, et divinissimum Missae Sacrificium Deo devote offert; quo peracto, ad mensamcumcommunitate, (rigidus vitte communis sectator) accedens, mortis prsesentit adventum. Surgit proinde a mensa, ac in cellam se recipiens in genua provolvitur, et dum Deo instantem agonem suum commendat, eodem quasi momento animam exalat. Consternuntur interim Fratres, de optimi Patris sui salute solliciti, dolentes maxime in verbo, quo brevem fore tabernaculi sui depositionem indicaverat. Fratrem post illum emittunt, ut videat quid agat, aut si quo forte obsequio indigeat, id ipsi impendat. Et ecce in cellula seu nidulo suo reclusum, genibus innixum, manus ad modum orantium habentem compositas, mortuum reperit.

Igitur vitse sanctitate, doctrinae claritate, prohetiae spiritu et miraculorum gloria illustris, anno Christi 1515, die XI Decembris de mundi laborioso eductus exilio in seternum supernae felicitatis abyssum absorptus est. Sepulchro ejus in choro templi inscripta hac epigrapha.

Hic jacet sepultus Venerabilis et Devotus Pater Frater Theodoricus a Monasterio, eximius prcedicator verbi Dei, quondam hujus conventus et aliorum Guardianus.

Reliquise ejus licentia superiorum exhumatse sunt, et in ornato scrinio'positae in sacello conventus infirmarise Lovaniensis, anno 1618,12Sept. quas aliquando inspexisse mihi indigno contigit. *

* Circa annum 1838 ratione diruti eversique conventus Lovaniensis ab ultimo superstite R. P. J. B. Teurlinckx ossa in urnA plumbea scrinio obducta translata sunt et Donata conventui FF. Min. Regul. Ord. Reccol. oppidi S. Trudonis. ubi paulo post ab 111. ac Rev. D. Richardo Antonio Van Bommel, Episc. Leodiensi fuerunt recognita et retro sommum altare collocata, in quo loco usque modo pie asservantur. Arch. Conv. Trud.

Veneratur ejus efligies ferè ubique et ut sanctus invocatur prsecipue tcmporibus lue Contagiosis, ita refer. Joannes de Boeck (1768) et Sedulius.

Sluiten