Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

haec denique ca tractat, quorum scientia mcdicam artcm exerccnti maxime convenit. Proposito priori respondent quinque prioru primac partis capita, quorum primum introductioni, re liqua quatuor symptomatologiae , laesionibus in autopsia manifestis sedique morbi describendis, nee non aetiologiac (sensu historico), i. e. seminiorum morbosorum potentiarumque nocentium catalogo dicata sunt; alteri proposito sextum caput accommodatum est, in duas iterum sectiones divisum, quarum una pathogeniam, altera nexus inter symptomata et laesiones matcriae examen complcctitur; tertio fini pars sccunda tribus capitibus, de diagnosi, prognosi et curatione satisfacere conatur. Denique aliquot morborum historiae ad argumentum pertinentes, quas in nosocomiis nostris notandi occasionem habui, scenam claudunt.

Et sic mi libclle / (liceat enim milii te ipsum alloquï) jamjam in publicum prodire debes. Scio quantum operae tibiimpenderim, sed idem scio, quantum tibi adhuc deficiat. Ne igitur mirerc, quae multorum sociorum sors fuit, fore ut tibi accidat, ut diu in angulo , proh dolor! neglectus jaceas, tandemque pistrino fortasse dignus judiceris. Quaecunque vero fata tua fuerint, illitd unum te inonitum volo, vt imprimis hacccc mandata cxsequi nc omittas, sed scdulo cures.

Sluiten