Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ad alterum transeuntibus in varias areolas s, cellulas dividitur, imo cartilagineam aliquando naturam induit; sic pixel filius (Journ. de phys. p. 345) historiam relulit feminae, cujus cerebruin cavernam oflerebat investitam pseudo- membranis duris et sub scalpello resonantibus. Color haruru cicatricum varias adumbrationes monstrat a colore fusco ad flavum canariensem; quoad formam denique quatuor assumit doet. Fabre (14): primo: cicatrices sub forma nucleorum durorum; secundo: cicatrices constitutas tela cellulosa, areolis laxis aut resistentibus ab uno pariete ad alterum sese conferentibus (frequentissima forma secundum legroux); tertio: cicatrices parietem obvestientes sub forma kystarum; quarto: cicatrices lineares. Sponte porro intelligitur , ubi plures effusiones simul obtinuerunt plures ibi etiam fore cicatrices.

Ecce mutationes, quae in cerebro occurrunt, ubi in sanitatem transit morbus; quando verö sanitas non plane recuperatur, post mortem,quae tune saepe multis annis post insultum obtinet, varia occurrunt vitia, quorum emollitio et exsudatio serosafrequentissimae simt, et de quibus incapitede Diagnosi paullo latius disseremus. Licet enim emollitio cerebri a creveilhier nomine apoplexiae capillaris insignita sit, haec tarnen tam quoad symptomata, quam structurae vitia adeo ab illa differt, ut morbus identicus haberi nequeat.

§ 4. Superest verbo etiam laesiones memorare, quae etsi non semper in haemorrliagia cerebri obviae, taiuen aliquem nexum causalem cum ea liabere videntur. Ne de velamentis cerebri nimis tensis, de polyposis sanguinis concretionibus, de bydatidibus plexus choroidei, deglandula pituitaria mole aucta (15), quibus indirecta tantum

(14) 1. 1„ p. 428.

(15) Cf. Burserius, 1. 1., vol. 3, cap. 4, § 76.

Sluiten