Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inscripto (T. v. p. 225 et 226) tarnen duae obser'vationes hujus laesionis inveniuntur; Cbdyeilhieu quoqué (5) ali— quot casus descripsit, diversaruvnque cicatrieum quibus laesio talis praegressa manifestatur indieat. Symptomata liujus afï'eetionis in genère ejusdem indolis fuerunt quam haemorrhagiae cerebri vulgaris. Ex serie memorata porro corollarium deduci posset numquam in substantia alba haemorrhagiam cerebri residere; Terum quidem est substantiam cineream ei inulto magis obnoxiam esse sirailiter atque emollitioni, quod ex anatomiea vasorum distributione sic fieri oportere arguit Cl. lallemand. Inde tarnen nondum sequitur, quod rarè fit hoe numquam posse accidere. Contra passim apud Chuveilhier sermo est de haemorrliagia rel de cicatrice foei in substantia medullari (6); etiam Legroux in septi lucidi cavitate effusionem memorat (7). Denique computatio haemorrhagiae meningeae in andrallii serie desideratur. Potest haec vel simplieie exhalatione in superficiem cerebri vel ventrieulos oriri, vel manifesta adest ruptura alicujus vasis. Primaé speciei in aliquot morgagnianis historiis (8); alterius aput serres exemplum videmus (9). Symptomata, quae speciem hanc indicant, eum symptomatibus vulgaris haemorrhagiae (haemorrhagiae eum caverna) conveniunt, quando ad definitum restricta est locum effusio, tune enim hemiplegia saepe observatur, ut hoe in casu Titae apud morgagniüm memorato accidit; in aliis verö casibus quando elï'usio latius sese extendit, tune modo mixta symptomata adsunt paralyseos generalis

(5) Anat. path. Livr. 20, pl. 4, pag. 4,

(6) Cf. e. gr. Livr. 5, pl. 6, pag. 1 et 2.

(7) 1. 1. p. 575.

(8) Epist. 3, art. 11; — Epist. 2, art. 17.

(9) Ol>seri)at. sur la rupturc des an 'cvrismes etc. Arch. gin. de med. Mars 1826, p. 421 , sqq.

Sluiten