Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sed alteratio liaec ia vasis ipsoque sanguine incipit, tune etiam ubi haemorrhagia cerebri morbo, qui encephalomalacia vocatur, ultima periodo supervenit.

§ 7. Processus quo cavernarum cicatrisatio obtinet (ut his jam sectionem hanc claudamus), non alius est quara ille, quo ossa fracta congl ulinanUir, partcs amissae restaurantur, ruinera externa resarciuntur, quem vitae reparalricis nonnne designamus, cujus natura vero prorsus nos latet. Non secus ae in illis, processus ille reparator citius tardiusve absolutus est, variis causis turbatur, imo aliquando sanationis loco in veram destructionem abit.

In hoe autem a redintegratione ossium v. c. differt, quod saltem in plerisque casibus conjunctio non nova substantia encepbalica, sed tela modo celhiloso-vasculari obtinet. Utrura tarnen ahquando accidere possit dijudicare non ausim. Quando, ut experimenta Schwannii in ranis probare videntur, librae nerveae se in transscisso nervo ischiatico restituere possunt (35), non alienum foret cogitare, idem in encephalo quoque interdum locum quidem habere posse. Ceterum integra paralyseos sanatio minime in favorem redintegrationis argumentum est; quum paralysis saepe non ex laesione partis, ubi solutio continui ailjuit, expheanda est, sed a compressione in aliain partem ad speciem integram, uti hoe jamjam in Sectione II. indicare conabimur.

(3j) Cf. MiiLLER, Handbuch d. Physiologie, Koblenz 1835, Band I, pag. 399.

/

Sluiten