Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 3. Compressie) iterum duplici ratione fit, vel a congestione, cum vasa majorem sanguinis copiam continentia, ati supra vidimus, praesertim ubi simul magna adest humoris ecphalorhachidei copia, compressionem in fibras encephalicas exercent, vel a sanguine ejfuso.

Cuicuncjue vero causae debeatur, leviori gradu, uti stimulus mechanicus considcrandus est, vehementiori, fibraruin functionem pro tempore suspendere, imo ubi diutius perseveravit, plane tollere potest. Ilinc itaque explicantur turbae intelligentiae, sensuum externormn, motilitatis, sensilalis, hebetudines, vertigines, tinnitus aurium, dolores capitis gravantes, formicationis sensus in artubus, aliaque phaenoinena, quae congestionem cerebralem leviori gradu, prodromosque haemorrhagiae designare monuimus (37), dum in altiori congestionis gradu, ob compressionem vehenientem, suspensio imo vel abolitio functionum cerebralium, in conscientiae, scnsilitaiis, motusque roluntarii privatione, qualia in ictu sanguinis cernimus, conspieua est.

Quomodo in congestione cerebrali, vasis integris, oriri possint symptomata hemiplectica, aegre explieari potest, nisi assumamus, id, quod sane tbeoriae supra emissae non repugnat, obstaculis in circulatione cerebrali ortis, inaequalein in diversa encephali vasa et propterea etiam in diversas encephali provincias posse exerceri (38).

Ubi vero sanguis semel eü'usus est, quaecunque ceterum efl'usionis causa sit, actio limitata multo manifestior est, facilemque etiam habet interpretationein.

Hemisphaerium enim, in quo eflUsio obtinuit, duplicem experitur compressionis fontein, 1°. nempe pondere sanguinis efl'usi directe in strata supposita agente, 2°. capa-

(37) Cf. Supra, pag. 7 et pag. 9.

(38) Cf. pag. 43.

Sluiten