Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

capitis fixus, gravans, sensim in pulsantera transiens, mox febris suppuratoria characteristicis intermittentem simulantibas paroxysmis cum rigore, calore et sudore, irregulari tamen typo observabuntur (50). Conscientiae autem abolilio et symptomata paralytica, quae in haemorrhagia cerebri scenam aperiunt, in encephalitide eam claudunt.

C. Nutkitionis vitia et morbi organici.

I. Atropliiae cerebralis senilis symptomata conveniunt cum iis, quae supra in hydrocephalo chronico senili notavimus (51). Imo saepe atrophia haec effusione larga serosa stipatur, quae in locum substantiae deficientis supponividetur (52). Alia est atrophia congenita, quae ad vitia formationis pertinet, et in qua saepe paralysis partialis observatur. Anamnesis hic judicium nostrum determinare debet.

II. Hypertrophia cerebri, nisi cranii capacitas sese majori encephali volumini aecommodet, duo babet stadia, chronicum nimirum, cephalaea variaque intelligentiae turba notatum (53), acutum alterum, accedentc e. g. levi eongestione, quando, limitibus compressibilitatis superatis, subito oriuntur vehementia symptomata vel hydtocephali acuti, vel haemorrhagiae cerebri cum paralysi generali, unde iterum patet, quod prima parte inonuimus, paralysin partialem atque hemiplegiam v.ut i^oy^v multo eertins liaemorrhagiam cerebri indicare quam paralysin generalem.

III. Vitiorum organicorumproprie sic dictorum, productionum accidentalium, tuberculorum, hvdatidum, fungorum, careinomatum, entozoorum caet, intra cranii cavitatem

(50) Fuchs, I. I., pag. 152.

(51) Vid. pag. 70.

(52) ANDRA.L, Clin. vi'cd.y tom. V, pag. 441.

(53) Andbal, Clin. mcd., tom. V, pag. 422.

Sluiten