Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VIII.

Principia vegetabilia proxima, in quibus oxvgenium et hydrogenium eadera conjuncta sunt proportione, qua in aqua conjuncta inveniuntur, maxime neutralem in corpus exercent actionem.

IX.

Electricitas stimulus quidem systematis nervei habenda est, minime -vero vi nerveae identica censeri debet.

X.

Sonus cordis prior in contractione ventriculorum auditur, apice in thoracis parietem pulsante; sonus alter in diastole ventriculorum percipitur, cordis facie anteriori in posteriorem sterni parietem pulsante.

XI.

Non omnis suppuratio ab inflammatione.

XII.

Varios et contrariae saepe indolis morbos commune febris puerperalis nomen complectitur.

XIII.

Caeeitas in glaucomate non a sola corporis vitrei offuscatione pendet.

XIV.

Icterus symptoma potius quam morbus vocari meretur.

XV.

Motus voluntarius ad nervos motorios unius lateris non nisi funiculo anteriori medullae spinalis eiusdem lateris potest transferri; sensus contra a nervis seüsoriis unius

Sluiten