Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

autem parte tenacem et ichorosam. Pci' utrumque hepatis lobum abscessus isti aequabiliter fere dispersi erant, ita ut manifestum es,set non partialem adfuisse phlogosin, sed omnem fere hujus visceris compagem acuta inflammatione fuisse occupatain. Mucosa intestinaJis nusquam insolitam refert rubedinem , ita ut hoe sensu eventus non responderit opinioni.

Cas. II. Teunis Veb.norin Gelria natus, 35 aetatisannuin agens, nauta ex Indiis in patriam redux , in medio fere itinere acutis corripitur doloribus in latere dextro, febrem , anorexiam , agrypniamet virium prostrationem excitantibus. Nihilominus infelix aeger a navis mercatoriae gubernatore omnem morbum, ut plerumque medicinae ignari solent, pigritiam et segnitiem salutante, ad duros labores perficiendos coactus est, quibus negatis alimenta subinde per 2 dies aegrotanti viro subtrahuntur. Post magnain miseriam per integrum mensem hoe modo perpessam , die primo m. Februarii 1840 in Nosocomio urbano auxilium quaesivit hic aeger, habitum procerum, graeilem , macilentum prae se ferens. Assidua febrieula cum pulsu admodum debili, color in toto corpore fusco , quam ilavo similior, qui nee morbi solius sed et aestuantis Indiae solis vestigia secumtulit, oculorum , quod album esse debet aurea , flavedine tinctum , cutis sieca et arida, quasi subjacentibus careret musculis, hypochondrium dextrum notabilem in inodum tumefactum, cujus percussionem prae dolore ferre non potuit aeger, respiratio naturalis, alvus plerumque dura et adstricta. Ecce signa quae tristem totius morbi iinaginem composuerunt, quem veterum loquendi more Phthisin hepatieam vocare non dubitavimus. Praeseriptum est Dec. Graminis c.

1 *

Sluiten