Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

te per adiposa abdominis integumenta esploraiite inanu detegi queat. Hepatis abscessum ex chronica inllammatione praegressa formatum iri, quum certius jam inde innotuerit, cum cataplasmatibus tepidis continuatum est, ut ad maturationem ille perveniat. Diebus adhuc quibusdam interjectis tumor 2 circiter pollices infra costarum marginem , ad cordis scrobiculum paulo magis directus, in apicem elevatus, basi lata duraque praeditus in conspectum sese prodidit, in quo purulentae materiae fluctuatio pulsante inanu quam accuratissime percipi potuit. Peritus quidam chirurgus nunc die 4 m. Octobr. in consilium adhibitus abscessum fore aperiendum judicavit, quo per punctionem lacto larga exiit puris laudabilis copia albo flavescentis coloris, paululumque caseosi. Aperturae dein cannula argentea immissa 6 circa pollices et profundius etiam in abscessus caveam et liepatis parenchyma penetrare potuit , qua in exploratione simul durities quaedam ibi obvia et instrumento ulterius introducendo repugnans animadversa est. Pure dein educto et vulnere injectione expurgato curabatur, ne cito liaec apertura abdomini inflicta clauderetur, sed ut liberrime semper efïluere possit collecta materia , siinplici apparatu et eataplasmate insuper obtegebatur. Aegra quae ultimis ante operationem diebus ratione temporis bene -valuit, febre leviori tantum correpta et laesa digestione, vesperi tamen hujus diei gravissimos derepente dolores, nunquam antea tam atrocesexperta est in hypochondrio , quorum causam nee non morbi totius explicuit calculus , qui mediocris voluminis paulo post e -vulnere protrusus cum dolorum levamine in apparatu chirurgico inveniebatnr. Postridie eadem ratione, praegressa iterum dolorum saevitie

Sluiten