Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sectione cadaveris instituta, utriusque pulmonis substantia integra reperta est, si infimum dextri lobum exceperis , quippe qui inflammatione ponderosus et carnosus hepatis parenchymatis instar , purulentam materiem dissectus stillabat, et arcte praeterea diaphraginati coalitus erat; costa quinta non diffracta, sed luiata tantum cernebatur. Aperto abdomine, liepar pseudomembranis cum septo transverso connexum deprehendebatur; illius superficies convexa abscessu obsita erat, et parenchyma cultro molJitiein solito majorein opponens purulentis foculis abundabat. lntestina et reliqu.i abdominis viscera a norraa baud recedebant. Caput antequain dissecaretur investigatum, partem sinistri ossis parietalis supra suturam coronalem pericranio orbatam exbibebat. Ibidem quoque rechiso cranio magna puri.s copia supra et infra duram matrem cft'usa cernebatur. Tunica arachnoidea majorem referebat crassitiem, cerebri pulpa integra relicta.

Cas. XXV. Rusticus quidam 40 annorum, Taurini in Nosocornio D. Joannis, per duos menses de accepto capitis vulnere , quod usque ad duram matrem penetraverat, eurabatur. Mense Junio ad agriculturae opera redibat, verum ad finem in. Julii aeger ad idem Nosocomium iterum deferebatur , cui caput erat monstrose tumidum, atque emphysemate ita deformatum , ut non novissent illum hominem esse, quem de illo vulnere curaverant. Facies erat bic illic erysipelatosis maculis interdistincta, tumor empbysematicus ultra claviculas et scapulas ad pectus extendebatur, respiratio difficiJis, anhelosa cum sibilo, atque aeger intra paucas horas moriebatur. Cadavere inciso in capite nil aliud observarunt, nisi crustain levem , facile deciduam ad antiqui

Sluiten