Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rumque jutnentacea cuin sedirnento purulento , pellicula pingui obtecta cernitur. Nee ultimum certe locum meretur febris ; haec enim initio ex praegressa inflamtnatione ortum ducens in speciem mitior evadit atque in lentam continuam mutatur. Mox autem corrupti puris absorptione suscitata , modo continua exacerbatione vespertina , modo intermittentis sub larva hostiliter invadit atque clam arcis vitalis fundamenta suffodere studet, queuiadmodum cachecticus corporis habitus, facies pallida , collapsa, turbatae animi paces, apatlna , tristitia viriumque vitalium languor palam faciunt. Tanquam liectica dein cum rubedine circumscripta genarum atque calore palmarum manus et siti inexplebili quotidie saevit, signaque crescunt eundo. Interea humores spontanea degeneratione magis iinmutantur , ut naturalem crasin cohaerendique vim amittant, rarescant et disjecta elementorum mixtione fere corrumpantur; solidae partes simul, inprimis organa se-et excretionibus dicata laxantur, diducuntur et praeter naturae raorem biant, ut quidquid appellit, qua data porta ruat. Vires ita exhauriuntur , ut tandem marasmus completus , facies liippocratica et sudor viscidus frigidusque , quo madent exstrema, vitae finem annuncient proximum. Verum affectus pervicax saepe atque rebellis aegros fastidiosa diuturnitate inolestissime fatigat, donec natura, arietino insultu ab imis ad verticem succussata in deditionem veniat (8).

sa exiit, ut sola inembrana interna sed rrassior facta superesse inventa faerit, cavam sacctnn referens, qualia exempla recenset Bianchi. vid. Hist. liepat- Part. Ilf. Cap. IX. pag- 173*

(8) Symptomatum liaec enumeratio ex observationum sarnraa diducta est, quae hac de re conferri merentur.

Sluiten