Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

frequcns causa Emphysematis vesicularis habctur. Illad primum observavit Doet. davies in casu adeo memorabili, ut illum hic breviter inserere liceat (1). Poer annos quinque aut sex natus per aliquot^dies vehementi jam laboraverat dyspnoea. Advoeatus tandem davies aegrum istum invenit facie livida, pulsu fere insensili, extremitatibus frigidis, morte instante, quae post paneas sequebatur horas. Anxietas aegri nimia erat, quam quae examen stethoscopii ope permitteret. Sectio cadaveris haecce docuit : Percussus thorax ad latus sinistrum sonum edebat obsenrum (dof), ad latus dextrum nimis clarum. Aperto tborace, pulmo sinister inveniebatur hepatisalione plane correptus; pulmo dexter in thorace depressus, vix terliam partem magnitudinis naturalis habebat et multis vesiculis, iis, quae rubefacientia excitant, simillimis, tectus erat; e thorace sumtus egregium Emphysematis vesicularis referebat exemplum. In thoracis cavo dextro magna aëris quantitas erat collecta. Hic itaque, ita pergit auctor, hepatisatione pulmonis sinistri, respiratio in pulmone dextro aucta est et respiratio naturalis puerilis ita augebatur, ut inde primum orta sit dilatatio vesicularum et deinde, ruptis vesiculis, forsan e parva apertura aëre egrediente, pneumo-thorax, a quo tandem compressio pulmonis dextri. Egregium hic itaque habemus exemplum Emphysematis, quod activa et vicaria ratione ortum est, et a quo theoria primae originis

(1) Davies. 1. 1. [>ag. 146.

Sluiten