Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

siquidcm experientia jam diu docuerat, idem saepe observari. In his omnibus dyspnoea diu praecesserat palpitationes, ita ut si ex octo casibus numeri mcdii (middengelallen) comparentur, actpiiiamus dyspnoeam locum habuisse viginti annis ante mortern, palpitationes septein annis. Quoad diagnosin vitii cordis, percussionis ope, ea bic vix ullam habet vim, quia saepe pulmones cor tegunt, ut snpra jam monuimus, et hinc loco soni obscuri clarus producitur (1), dum laennec (2) professus est, aliquando in morbis pulmonis, qui respirationem quoad ejus extensionem laedunt , quales sunt peripneumonia, Empliysema grave et imprimis pleuritis chronica, sibi fugisse vitii cordis diagnosin, et testes citat obs. V, VI et VIII, in quibus Emphysema et vitium cordis ante mortem non dignotum aderant. E\plicat phaenomenon illud hisce verbis. »11 semble que la dimi» nution de 1'action du poumon force le coeur è » modèrer la sienne." Hancce explicationem laenneco relinquenti, mihi monendum restat, a vitio cordis denuo novas oriri sequelas, inter quas hydropes, imprimis anasarca, qui in fine Emphysematis saepe observantur, pertinent. Ilabet tarnen i.aennec (.">) observationem, in qua, corde sano, obtinuerunt Emphysema et oedema pulmonum , cum bydrope generali, sed ita subito hydropis orta fuisse videntur

(1) Loois. 1. 1. pag. 233.

(2) Laeknec. 1. ]. pay. 401.

(3) Ibid. pag. 117.

Sluiten