is toegevoegd aan uw favorieten.

Protrepticus ad commilitones, Athenaei Illustris Amstelodamensis alumnos, quo scholas botanicas die V. ante Idus Octobres, MDCCCXLI publice instauravit

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lingua bolanica, quam glossologiam 2I) dixit Candolleus, el quam alia, id est empirica, ratione, numquam licebit perficere; quae, nisi his principiis constet, ridicula sit, hodierno rei herbariae statu indigna et tironum, neque minus magistri, vera crux dicenda, brevi omnem exstinctura discendi amorem, quamdiu conslat in mandandis memoriae vocabulis technicis, nonnunquam sesquipedalibus, atque auribus delicatis horrorem inculientibus. Quare hanc rationem inutilem prorsus atque taedio plenam, quam veteres doctores discipulis in scholarum introitu indicaverunt, jam hodie plerique improbant, quibus hoe maxime persuasum esse videtur, in omni institutione non solum conducere ut doctor naturam sequatur, sed opus esse cavere, ne, quem rerum natarum pulchritudine ad haec studia velis allicere, eum potius videaris deterrere. Contra, qui intelligit, linguae sive terminorum botanicorum eam debere esse vim atque rationem, ut qui iis utatur in describendis plantis, naturae vivae reddat imaginem perfectam, is demum recte scientiam nostram colere possil; nam in eo hodie praesertim cernitur Botanices ratio, quod omnes ejusdem partes sunt indivisae: ita ut, si quis stirpem quamdam velit describere, non sufficiat ad unam alteramve attendere notam, sed ad omnem plantae habitum el congeriem charac-