is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Operatione rite absoluta, mucus tenax spumansque abunde per vulnus foras erumpit; quo eliminato, mox levamen notabile graturaque percipit aeger; cui, dyspnoea ac reliquis signis ominosis sensim sensimque maguopore teraperatis, libere iterum respirare contingit.

Quandoquidem de corporis alieni praesentia, quod in tracheam a puero inductum falso putant, ne umbra quidera prodit; vulnus carbaso solummodo leviter coöpertum, sibi relinquitur.

Respirationis impedimentis itaque, una cum minantibus vitae periculis sublatis, abundans muci secretio, ante operationem in trachea et bronchis jam inchoata, largiter deinde continuata est. — Digna tarnen est, quae animadvertatur expectoratio, sputis illis viscidis breve accumulandis, vix ullam patiens molestiam; quoniam collecta in trachea, tussi continuo rernanente, per vulnus satis facile rejiciuntur. Quum ille status, semper febre continua, ac subinde dyspnoea tussisque accessibus, per intervalla redeuntibus, stipatus, per tres fere septimanas protrahatur, morbus deinceps ut Bronchitis catarrhalis aegrum relinquit.

Ineunte morbo, remedia demulcentia propinantur; postea vero, ad muci viscosi excretionem facilius ac promptius continuandam, expectorantia incidentia exque iis praeprimis stibiata