is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mei orta, iis remediis probaliter non auferendum est. Quae cum ita sint, jacturam temporis pretiosissimi faciemus, operationem diutius difFerendo. Itaque hujus conspectus finera faciant, haecce clar. Porter verba : » Ich kann endlich nicht umhin dié Meinung auszusprechen, dass, wenn man nicht früh dazu schreitet, man viel besser diese Krankheit sich selbst überlast." Quae ut testimonio quodam probentur, Bronchotomiae historiam addamus quam sanatio optata secuta est, ab eodem viro clar. descriptam.

Die decimosexto mensis Septembris, anno 1830, G. Kenny, 47 annum agens, Nosodochio recipiebatur, cui nomen Meath Hospital. Vespere praegresso, notabili frigore et horrore afficiebatur, cui Augina succedebat. Media nocte e somno expergefiebat, laboriosa et sibilante respiratione correptus, una cum tussi et deglutitione vitiata. Cum in Nosodochium intromissus esset, haec cernebantur svmptomata: sonus ab intrante aëre in pulmones excitatus, peculiaris, vox fere exstincta, tussis ferme nulla sputa ejiciens; deglutitio ita turbata, ut quae liquida sumere velit, statim per nares magno nixu rejiciantur; larynx, digitis compressa, doloris questus suscitat. Yena brachii secta sanguinisque unciis xxx. emissis, et quaque hora duobis granis Tart. emet., aqua soluti, propi-