Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

continetur. Sermo, hinc sponte intelligitur, quf esse apud maltos nostra aetate possit de Deo, non qui sit, sed qui Jiat, singulis universi periodis ad majorem accedat perfectionem, suique conscius esse in homine tandem coeperit. Quod commentum etsi proprium ipsius esse Hegeiii systematis nonnulli negent, vitari ab Hegelianis quomodo possit, equidem non video. Nolumus litigare; hoe vero asseverare nullus dubitö, systema, quod nullam ejus, quod est divinum, nisi in ipso universo praesentiam agnoscat, eo sponte ducere, quo Straussiös , strenuus viri admirator, suo ipse exemplo ducere systema Hegelii probavit, ut cultus genii mox proclametur unicus, qui nostri aevi desideriis sufficiat. De qua re, A. A.., si libere sententiam dicturus sim, ita prorsus existimandum censeo, Deum istos, quod de Epicüro Cicero affirmat, oratione relinquere, re tollere. Quare, qui sibi ex Hegelianis constant, satis profane, at suis tarnen ipsi opinionibus convenienter, de Deo mortuo atque a Philosophia perempto loqui non verentur, imo, quod factum a FraUENSTaimo esse novimus, hoe ipsum in ScHEixijiGio, Hegelio aliisque reprehendunt, quod absolutum loquentes, Dei vocabulo utantur; Philosophiae enim germanae non esse porro amplius Deum, sed naturam, sed universum loqui. — Cernitis, quo nostra aetate multorum tendat Philosophia, ut videatur

Sluiten