Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

strabimus. Ac primum illud iteratum: èav sïjtcofitv c. 1. ad falsos fratres spectat, qui contra purificationem in Christi sanguine paratam sanctitatem suam jaetabant. Eodem modo iuterpretamur illud: tyvcoxa avxóv (c. 2, v. 4). Denique in Deo se esse (c. 2,v.6), in ejus luce (c.2,v.9), in ejus adspectu (c.4,v.l2), in vita aeterna (c. 5, v. 12) ii praedieabant, qui a Déo prorsus abhorrebant.

Quare ut Antichristos verum atque unum Deum esse negantes refutet, totius epistolae argumentum ita distribuit Johannes ut primo disserat de Deo ut luce pura et clarissima (c. l,v.5— c. 2,29), in qua nnllae sint tenebrae, ita ut in eo adeo nihil sit quod Antiehristi jure reprehendere possint et vituperare, ut contra ex eo per Christum ipsa veritas nobis apparuerit; deinde de Deo ut justitiam colente, quippe^ (c. 2, v. 29 — c. 3, v. 18) qui omnia promissa accurate et perfecte solvat et quae per Christum pronunciavit, ea stricte observet, ita ut Antidiristorum criminationes Dei quasi injusti vanae sint et prorsus absurdae; postremo de Deo ut caritate (c.3,v.29 — c. 5,5) in quo summam inesse dicit caritatem, quae misso et tradito filio unigenito in carnem excellenti, Integra, divina gloria splendide omnibus hominibus patefiat.

Quam totam partem ita absolvit Apostolus (c. 5,v. 6—21), ut similiter atque initio clarissima atque evidentissima- veritatis christianae testimonia enumeret.

Insignem Dei j ustifi catio nem adversus Antichristos promulgatam in epistola habemus.

Vera autem esse, quae adhuc disputavimus, ultimo versu confirmatur, cujus verba haec sunt: Ttxria, cpvZaê-avs eavzovg rcjcd rcöv HÓ'róZcor. •

Düsterdieckium interpretem cautum providumque en-are hic videmus, quum in explicandis imaginibus {uÖmla) Apostolum „mit einem letzten, flüchtigen Wort" têntationem de qua nihil fere in reliqua epistola disseruerit, cavendam monere dicat. Quod si verum esset, Apostolus qiuini paullo ante de peccato mortifero secnndum Düsterdieckium ab Antichristis commisso et de vero in Christo praesente Deo ab Antichristis negato docuerit, sub finem epistolae prorsus novam et a reliquis alienam sententiam adderet: Erustra autem Dtt's te r di e c kin s

Sluiten