Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tam singularia inauditaque putanda esse, ut necesse sit, missa obscuritate simplicitateque apostolicarum ecclesiarum, ex aliorum temporum et ecclesiarum conditionibus aliud quid ad epistolam intelligendam afferre. Immo multo facilius et expeditius, quam vulgo creditur, hanc Anfichristorum doctrinam natam esse in ipsa ecclesia potest demonstrari.

Erant enim in ecclesia, quibus doctrina de peccatorum confessione remissioneque per sanguinem Jesu Christi obl'ata in taedium veniret, quum .peecata neque sentirent neque confiterentur. Mox Christum ad homin( s descendentem iXaö/ióv jctgl xmv a/iaQxióv spernebant, doctrinam a tradita diversam sequebantur, sectam sibi parare studebant, fidelium fratrum verba pie et mores corrigendi causa dicta toierare non poterant, denique in odium Dei et fratrum sese praecipitabant. Haec omnia intra angustos ecclesiae fines eveuire potuisse ex reliquis Johannis epistohY elucet, ita ut subtili errorum formnla et enumeratione aliunde deprompta possimus supersedere.

Neque Ceriuthi et Ebionitarum neque Gnosticorum sequenti aevo florentium indicia clara in epistola inveniuntur. Quin etiam, num Antiehristi doketismum quendam praedicaverint in dubio est. „Johannes lasst nirgends das Bild eines irgendwie ausgebildeten Gnosticismus durchblicken. Seine Polemik geht nur gegen eine doketische Christologie und selbst diese scheint noch gauz roh gewesen zu sein, weil der Apostel sich damit begnügt, einfach die Wirklichkeit der Erscheinung Christi im Fleisch zu behaupten." (Diisterd. Einltg. XCIV. Similiter Bleek Einl. p. 590.)

Est epistolae proprietas quaedam, de qua, quum expediat, paucis dicamus.

Fieri igitur non poterat, quin vere fideles*) in ecclesia ita perturbata Antichristorum doctrina vexati notas, quibus Antiehristi cognoscerentur, ab Apostolo peterent. Has potissimum notas ut iudicaret, Johannes epistolam conscripsit. Hinc iterata illa locutio: iv xovxop yivojoxofitv c. 2, v. 3. 5. c. 3, v. 16. 19. 24. c. 4, v. 2. 13 vel' lx xovxov ft

*) Hos si spectat yetus inscriptio jrpog naQ&èvoy.q optimum et Johanne dignum habet sensium (c. 3, v. 3).

Sluiten