Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dicenti: manifestum est, inter v, 28 et v. 29 necessitatem intercedere nullam sententiamque, quae subsit v. 29 omhino diversam esse a v. 28.

Apostolus enim oratione ita progreditur. Postquam c. 2 v. 28 filiolos suos adhortatus est, ut in filio Dei, qui per verbum ab initio auditum (v. 24) et per unctionem hominibus datam cum ecclesia conjunctus esset, perseverarent, perseverandum autem esse ita persuadet, ut solis perseverantibus fiduciam, cujus in apparitione Jesu Christi pudor nullus esset futurus, fore promittat. Jam quae verba sequuntur ab iis quae antecedunt nequaquam abhorrent; immo vero ex certissima Christi apparitione, quae quidem die ultima futura sit, concluditur, Deum (quem inde Apostolus artissime cum filio conjunctum ponit*) esse justum, quum justitia non laesa praestet, quod promiserat, novissimam Christi manifestationem eamque fidelibus beatissimam proponens. Quae spes maxima quum nos teneat, Christum rediturum esse, apparet Dei justitiam esse veram et integram: tav tlÓf/zt ort óïxatóg töriv.

In hac tota epistola Dei justitia non absolutam ejus sanctitatem sensu ut ita dieam abstracte iutellectam signifieat, sed ubique illustranda est famüiarissima conjuuctione, quae intercedat ei cum revelatione Dei in Christo facta et cum promissionibus per eundem datis. Quod nisi cognitum et perspectum esf, notio peccati non potest recte definiri. Quum Deus c. 1, v. 9 iiioxóg xai ölxatog vocetur, quia confitentibus peccata remittit, justitia ejus una cum fide et evangelium demonstrat verissimum et remissionem peccatorum reddit certissimam. . Quemadmoduin de luce, qui quidem Deus ipse est, atque de caritate ejus perfectissima non abstracte et infinite agit Apostolus, sed ita ut revelatione Jesu Christi appareant: haud secus de Dei justitia loquitur.

*) Recte Harduinus: „Turn ex hoe loco scilicet similib'usque aliis qui in hac epistola occurrunt, manifeste colligitur, pro certo posmBse Johannem, Christum esse summum Deum nee alium Deum praeter Christum esse, si quidem quod Deo summo convenit, id Christo tribuit, ac vicissim Deo id quod est Christi proprium." Itaque interpretes frustra studuerunt Deum patrem a Christo ubique clare discernere. Neque enim id verum est, „èxeïvog" solum Christum significare.

Sluiten