Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

alt, non potest peccare, non in re sed in spe, quia sperat, immo jus habet ad vitam aeternam, qua erit impeccabilis. —De jure non de facto peccat — et quae sunt ceterae explanationes (apud Cornelium a Lapide).

His omnibus ab Augustino allatis, verum est, eum fuisse diversarum sententiarum patronum atque auctorem et ita a discipulis, qui inter se valde dissentiunt, parentem communem potuisse haberi.

Quoniam vidimus, Augustinum contra Haereticos locum istum obseurantes certasse, occasione data peropportunum nobis videtur, breviter notare, quomodo Ha ere tici et Fanatici loco isto usque ad hanc aetatem abusi sint

Omnibus ecclesiae temporibus' ejusmodi inveniuntur viri falsorum spirituum nomine dignissimi, qui ad arbitrium locum Johanneum ita pervertant, ut in eo perfectam quandam, quae jam in hac vita acquiri possit, peceatorum libertatem expressam esse putent. Exeellentissimus ecclesiae orientalis theologus Athanasius, quoniam locis V. Testamenti Johanneo simillimis ad eam sententiam falsam deductus est, ut crederet, fuisse olim ayiovq jcoUovq xad-aoovq jcaOrjq ct/iagrlaq, quid mirum nobis videatur, si minora, quae cum eo nullo modo comparari possunt, ingenia ex loco Johanneo vana de fidelium impeccantia opinione imbuti sint. Et Pelagianos, qui in virtute humanae naturae impeccantiae spem ponebant, et Donatistas, qui ejusmodi statum perfectum christianae sanctitatis studio assequendum esse sperabant, Augustinus acriter refutavit. Sed iterum iterumque hoe cömmentum natum et auctum est, cujus praesertim inter eos amici ac defensores exstiterunt, qui vel mysticam quandam cum Deo inivisse se credebant unionem vel singulari illuminatione et divino quodam lumine clarissimo praeditos se esse persuasum habebant. Atque Mysticus quidem Henricus Suso etiamsi quibusdam temporis mómentis jam ita cum Deo ethica unione se consociatum fuisse putabat, nt „der Mensch in die blosse Gottheit verzückt war", tarnen locum Johanneum (c. 1, v. 10) contemplans: „denn Johannes selbst spricht, nehmen wir uns des an, dass wir nicht Sünde haben, so trügen wir uns selbst und ist keine Wahrheit in uns" ad perfectionis fines perducitur. Quam vero perfectionem aperte affirmatam esse censet apud

Sluiten