Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

que in explicanda illa voce ov óvvarai ad ct/iaordveiv omnes, quas antea perlnstravimus, sententiae repetuntur.

Locum clarissimum dicto Johanneo prorsus congruentem idque optime illustrantem inJesu adhortatiouibus de falsis prophetis fugiendis apud Matth. c. 7 v. 15 ff. nobis traditis in promptü habemus. Simplicem affirmationem, qua bona arbor bonos fructus reddere dicitür, sequitur confirmatio valida: ov óvvarai ótvógov dyafróv xagxovq xovrjoovq jtoielv. Quae quidem res propterea fieri non potest, quia malos, fructus ferre a natura arboris bonae plane abhorret. Convenit autem Matthaei locum inspicere non solum propter illud ov óvvarai, sed omnino ejus argumentum tale est, ut ad versum istum Johanneum recte intelligendum plurimum valeat. Totus fere ecclesiae christianae consensus xaQJtovq, qui pseudoprophetarum notae et signa sunt non incerta, doctrinam potissimum eorum falsam intelligit, ut quidam dicit: „agnoscendi sunt ex fruetibus, ex manifesto aliquo impio dogmate, quod impossibile est cadere in ecclesiam. Quam quidem interpretationem et locus ipse, quo de doctoribus disputatur, efflagitat et loei simillimi (Matth. c. 12, v. 33—35. Luce. 6 v. 45 cf. 5 Mos. c. 13.) suadent cf. Tholuckii commentarium uberrimum de oratione montana conscriptum p. 459 etc.

Attamen hac interpretatione omnium saeculorum auctoritate probata faeile poteris falli, si doctrinam a doctoris qui eum profert, vita moribusque separabis eaque sola prophetarum veritatem metiendam esse putabis. Concedo quidem, doctrina potissimum sua Jesum novum et aetatis suae doctoribus valde excelleutem exstitisse prophetam (óióaxrj xaivtj xax Igovo'iav),*),

rat. Multis locis Johannis dicto simiHimis occurrit illud ov Svvaxai vel aövvaróv iar'i (Joh. 10, 29. 2 Timoth. 2,13). Saepius in evang. Joh. ov óvvuod-ou sensu morali accipitur. Cujus magni momenti semper erat Jbrmula: „non posse" et in statu originali describendo et in electorum salute adumbranda et in v aliis dogmatices locis satis notum est.

*) Gr au de Marei evangelii proprietate in Entwickelungsgesch. d. N. T. Schriften (1871) disserens vera et falsa in eo miscet, quod de doctrinae Jesu, quam Marcus tradit, penuria proponit. Etiamsi alter evangelista pauciora ipsius Christi refert verba, quam ceteri evangelistae et nós quidem cum Grauio hac in re consentimus, Jlarcum nobis dare „das TJrevangelium", attamen ipse Marcus verbis

Sluiten