Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quatenus Calvinus cum Lutheri de Coena sacra sententia concinat, quanta vero et qualis sit utriusque dissensio, quaestio est saepius quidem ab hominibus doctis in scriptis dogmatici, historici, irenici, polemici argumenti in disceptationem vocata, non tarnen tam plene explicata, ut supervacaneum sit eam denuo expendere. Etenim si antiquiorum ab utraque parte theologorum libros evolverimus, ex sententia tantum non omnium a parte Lutheri, haud paucorum a parte Calvini tanto intervallo hic ab illo distat, ut facillimum quidem sit dissensionem, difficile vero consensionem indicare, Si Lutheranos audimus, Calvinus Christum a Coena sacra prorsus abesse panemque et vinum nil nisi signa et symbola esse jussit, dolose vero suam senten{iam fuco orthodoxo texit simpliciumque hominum existimationi ita venditavit, ut nonnisi de rebus levissimis certari opinarentur. Sin Reformatos audimus, Lutherus consubstantiationem, impanationem et quae praëterea sunt portenta non verborum tantum, eed sententiarum pio suorum stupori fide amplectenda proposuit. Quae quidem mutua dogmatis adversae parti probati descriptio illam theologiae polemicae indolem ostendit, quam ingenio saeculi pugnacis magis excusare licet quam nostris temporibus exempli instar commendare.

Sane recentiores theologi utriusque partis dogma contrarium ita solent oppugnare, ut rationes adversariorum ab iis rectius percipi appareat et integrius dijudicari; nonnunquam tarnen etiamnunc Lutheri, saepius Calvini sententiam praejudicatis interpretum et censorum opinionibus ita implicitam atque involutam videmus, ut dissensus utriusque recte et accurate intelligi non possit. Accedit quod in bac causa eo caremus adjumento, quo in controversia Lutheri cum Zwinglio et Oecolampadio de Coena sacra utimur. Quum enim illi ipsi in conventu Marpurgensi communi consilio constituerint, quatenus inter se et consentirent et dissentirent, neminem fugit Lulherum nunquam diserte elocutum esse, quid de Calvini sententia aliquanto post proposita sentiret, utrum eam eodem quo illas loco haberet nee ne. Non majore enim fide digni sunt, qui verba Lutheri in confessione breviori de Coena sacra: „Ich rechne % alle in Einen Kuchen, wer sie auch sind, die nicht glauben wollen, dass des

1

Sluiten