Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

prOnussiones quas dat illic nobis, simui etiam knpïeat et figuris suam addat veritatem. Quamobrem non dobito quin sicuti verbis ac signis testatur, ita etiam suae nos substantiae participes faciat^ quo in unam cum eo vitam eoaieseamus" Quae si cui non suffieiaht, in libro de vera pasticipatione carnis et sanguinis Ghristi in sacra Goena contra Hesshusium edifco apertissimis verbis sic scribit: „ In subsidiuin nostrae infirmitatis accedit visibile testimonium, quod rem signatam melius sanciat. Ntfqfflö! id modo, sed vere etiam et plenius confert, quod" fide evangelii percipimus etiam citra extemam actionera1)."

Aliis quae levioris sunt momenti omissis unius tarnen dubitationis, quae adversus simplicem harum et similium multarum Calvini sententiarum interpretationem exsistit, mentionem injicere necesse erit. Calvinus saepius Christum etiam cum piis sub vetere foedere constitutis suam praesentiam sacramentalem communicasse tradit; id quod difficillimum est ad intelligendum, si in sacra Coena ex carne Christi reipsa vis quaedam vivifica in pie vescentes redundare creditur, facillimum vero, si illa communicalio nihil aliud significat quam motum quendam animi a vivaci fide vel spe excilati atque ad coelum evecti. Sed hoe prorsus alienum esse a Calvini mente jam inde sequitur, quod in libro contra Hesshusium scripto2) nee non in commentariis in epistolam Pauli ad Corinthios (ad locum c. X, v. 4) aperte dicit, ex substantia carnis, quae tune nondum fuerit, patribus vitam inspirari potuisse, carnem, quae nondum exstiterit, fuisse nihilominus illis in cibum, hanc perceptionem opus fuisse arcanum Spiritus sancti, qui sic operatus sit, ut caro Christi tametsi nondum creata in illis foret efficax. Fatemur hanc Calvini sententiam, quum illa Christi communicatio ad solam spem Messianam referri nequeat,, impeditissimam esse et perobscuram3); id vero dubium esse non potest, quin, sicut universa ratio, qua nostri illius aetatis theologi Vetus Testamentum cum Novo conferre solebant, magis accommodata sit ad praesentiam Christi et gratiae divinae in Vetere Testamento ultra modum efferendam quam ad bona et dona Novi Testamenti extenuanda. Neque Calvinus plane omisit discernere inter modum illius communicationis cum Christo sub Vetere et sub Novo Testamento; ita enim exponit ad I Cor. X, 4: „Intelligit tarnen Paulus Judaeos suo modo manducasse, qui a nostro fuit diversus; atque id est quod superius dixi, plenius nunc pro

1) Opp. 1. 1. p. 851. Cf. ultima admonit. Opp. 1. 1. p. 811. Instit. christ. rel. 1. IV, c. XVII, §, 10. 11, ubi plenius de hac rei signatae cum sacrae Coenae usu conjunctione exponit.

2) Opp. 1. 1. p. 850.

3) Schenkelius, Wesen des Protestanlismus I, p. 351. hanc sententiam in numero earum habet, quibus Calvinus Westphalo de immodico rationis humanae usu querenti probare potuisset suum dogma rationi repugnare.

2

Sluiten