Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gestiunt, cf. I Cor. X, 17. XI, 26, ab lila abstinere vult, donec sese ipsi jndicaverk*, cf I Cor' XI, 28—31., eos dicimus, qui per ecclesiae disciplinam quantum ea potest abj%^ arcendi sunt. Ecclesiae curae esse debet, non quid indigni, qui promissioni Christi non fidunt, sed quid digni, fidéles accipiant Accedit qued Lutherus Calvino assenUente saepius fatetur sacramentalem manducationem absque spiritali mandueatione neminï prodesse, unde evidentissime sequi videtur discrepantes de communione indignorum sententias per se magni ponderis esse non posse - Num fortasse sententiae Calvinianae conjunctio illa cum aliis dogmatis partibus, talis videlicet ut has illa corrumpi appareat, majus addit momentum' Adderet sane idque maximum, si ex illa sententia effici posset, salutarem saltem sacramenti vim et éfficaciam non a voluntate Christi per Spiritum sanctum agentis, sed a nostra fide proficisci. Calvinum quidem ab ea opinione prorsus abhorruisse certo certius, num vero fortasse hoe negando illud affirmando secum pugnavit? Quis id contendere ausit, qui tenuent illam sententiam principalem, sanae doclrinae de restitutione generis humani condit.onem, Deum, omnis salutis unicum auctorem et fontem, illam invitis non obtrudere, sed cum iis tantum communicare, qui non repugnant neque gratiae aditum praecludunt? Si ex Calvini sententia eadem bic est ratio sacramenti ac verbi, inde nullo jure colhgi poterit eum salutiferam vim sacramenti ex nostra fide repetere; nisi forte quis probare conetur verbum Dei secundum hanc rationem vim suam vivificantem accipere ab hominibus vivificandis. Ceterum Calvinus ne in indignis quidem, quamvis corpus Christi non percipiant, gratiam in sacramento oblatam effectu prorsus carere, sed eos hunc effectum invertere, dum per contemptum gratiae in judicium incurrant, centies dicit. —

Multi contra dicunt, magnopere tarnen pietatis in intimo pectore residentis interesse, utrum Christiani ad Coenam accedant hac persuasione, quod etiam indigni coelestem sacramenti substantiam accipiant, an contraria opinione. Cum enim quicunque Lutheranus, solo verbo nixus, sese cum omnibus soriis, sive sint digni sive indigni, corpore et sanguine Christi vesci certo sciat, Calvinianus inducitur ad anxie rimandam dignitatem et fidem suam et ita in iuexplicabiles conscientiae laqueos mci-

1) Huc etiam referenda sunt «erocrabilia verba in sermone de sacramento corporis et sangmn.s Christi (1526)- „Nun hab iel, bisher yon dem ersten Stück (dem objectum fidei in diesem Sacrament) nicht viei gepredigt, sondern allein das anire (den Glaubea selbst oder den Branch, w<e man dess w „„«tobt, recht brauchen soll), welches auch das beste.ist, getandelt." Opp. ed. Walch. L 1. p 916 Idem postea repetit Lutherus in majori catechismo, de sacramento altaris: „ Nun s.ebe we.ter auch die Kraft und Nutzen, darum das Sacrament e.ngesetzt ist, weiehes auch das Nöth.gste darm ist, dass man wisse, was wir da suchen und holen BoHen« — remissionem peccatorum d.cit.

Sluiten