Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tatio, de eo enim inter nos convenit.ft Neque hoe judicium ad salutarera modo effectum referre Heet; imo, siquidem non de Chemnitii sententia, sed de re ipsa agitur, consensio etiam ad eum effectum pertkiet, qui in indigne utentes redundat. Lutherus enim difficultate hujus rei admonitus ab ea accuratius definienda se continuit; in eo acquievit ut repeteret sententiam Paullinam, eos qui indigne vescantur, peccare in corpus et sanguinem Domini et judicium Dei in se conflare; quomodo vero id fiat, utrum ka ut ex ordine morali humano generi divinitus praescripto gratia speciadi modo oblata et impie contempta eontemptoris pravitatem augeat, confirmet, an ita ut corpus et sanguis Christi physica quadam ratione perniciem afferant indigne suscijNenti, nunqnam exposuit. Quae cum ita sint, nulla hic discrepantia inter Lutheri et Calvini sententies ostendi poterit. Hic enim de effectu sacrae Coenae indigne sumptae plane ad analogiam verbi divini auditi sed contempti statuit. „Nusquam, inquit, legimus Christum indigne recipiendo mortem sibi accersere homines, sed potius respuendo1)." Monemur, ne verbi quidem contemptionem cuiquam cedere in perniciem, nisi illud quodammodo receptum, nisi aliquatenus mente comprehensum sit, unde sit profeclum et quorsum spectet. Res ita se habet, sed eandem rationom Calvinus agnoscit in sacramento. Neque enim illud malum horrendum ab Apostolo iis denuntiari putavit, qui ad sacram Coenara omnino non accedant, sed ifs qui sancta verba institutionis et promissionis audierint, ad quorum igitur mentes non possit quin aliquo modo penetraverit notio quamvis obscurior de origine et fine sacramenti, nui aiihilominus illud irreverentia et contemptione sua polluere non vereantur.

De effectu igitur unum idemque sentientes de ipsa sacramenti substantia, coelestem dicimus, inter se dissident.

Siquidem in universum de re viderimus, fatendum erit Calvinum etiam de ipsa substantia sacrae Coenae eodem modo staluere ac Lutherum. Calvinus enim non Christum modo substantiam 6ive materiam sacrae Coenae esse dictiiat2), sed saepius Christi carnem atque adeo carnem et sanguinem nobis in hoe sacramento offerri et porrigi tradit. Quicunque primoribus labris ejus de Coena scripta attigit, non ignorat, quam frequenter in iis reperiantur hae formulae loquendi3): Christum corpus sive carnem suam porrigere nobis in Coena, carne sua nos pascere, alere, nos carne ipsius frui, Christum nos participes facere carnis et sangui-

1) Instit. christ. relig. I. 1. §. 33.

2) Sic Ioquitur in libello de Coena Domini (1540) 1. 1. p. 2, Instit. christ. rel. 1. L §. 11. et niultis aliis locis.

3) Occurrunt'-e. c. jam in confessione fidei de Eucharistia a. 1537. edita, cf. Henry, das Leben Joh. Calvins, tom. I, in appendice V, p. 35.

3 *

Sluiten