Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Non animadvertit homo acutissimo ingenio excellens diversam de modo praesentiae opinionem inde nasci, quia id ipsum, quod in sacra Coena praesens esse et communicari creditur, ei non prorsus idem est ac Luthero. Calvinus enim, ut supra vidimus, ipsam quidem carnis glorificatae substantiam praesentem esse negat, Christum vero vi vivifica" ex hac carne fluente in sacra.Coena praesentem et in credentibus efficacem esse affirmat. Lutherus contra ipsam substantiam corporis et sanguinis Christi in sacra Coena porrigi et accipi docet.

Hinc perspicuum fit totius dissensionis momentum. Luthero enim, siquidem consuetam rationem sententiae suae adumbrandae tenemus, id quod in, cum et sub pane et vino datur et accipitur, non agens aliquod, quod natura sua accipientem certo quodam modo afficit, movet, mutat, sed res aliqua est, quae quiescit et ab arbitrio sumentis sive sancte sive profane tractari se patitur. Tam arcto enim vinculo haec materia coelestis per voluntatem et verbum Jesu Christi cum elementis adspectabilibus conjuncta est, ut in ipso sacrae Coenae usu ab iis separari utique non possit; cum autem elementa res ejusmodi sint, in quas illa cadant, eidem arbitrio et iisdem vicibus ipsa materia coelestis obnoxia est. Lutherus Christum ipsum quidem et totum, non magis igitur secundum humanam quam secundum divinam naturam, praesentem esse in sacra Coena constanter docet. Christo ipsi autem Deo homini illa omnia in sacra Coena patienda tribuisse Lutherum quis sibi persuadeat? Haec tarnen praesentia, ut posteriores theologi, ab hac quidem parte fidi Lutheri interpre-tes, accuratius exponunt, non nititur verbis sacramentum instituentibus, sed necessaria conjunctione animae humanae cum corpore, divinae naturae cum humana, qua utraque unam et indivisam efficit personam. Illa igitur non referenda est ad id genus praesentiae, quod sacramentale vocatur, neque de ea omnia pronuntianda sunt, quae de sacramentali praesentia, in his quod res praesens singulis unicuique tota porrigatur, quod ab sumeutibus ore accipiatur, quod sumentes ea bene vel male uti possint. Sacramentali ratione, ut Lutherus prophetis coelestibus diserte inculcat1), praesens est et accipitur corpus et sanguis Christi, et si Christus dsav^Qunog totus praesens esse dicitur, id, quatenus illam rationem tangit, hanc sententiam habet, ipsum esse, qui eam rem longe pretiosissimam, sanctissimam, corpus et sanguinem suum, cum vescentibus communicet. — Cum his pignoris ratio, quam coeleste sacrae Coenae donum apud Lutherum habet (cf. pp. 5 et 24), aptissime convenit. Quod enim promissioni additur pignus, talis res sit necesse est, quae tradi et accipi possit,

1) „ Dass Christus aber spricht: das ist mein Leib, und nicht: das ist Christus, ist darum gescheihcn. dass man nicht im Sacrament den ganzen Christum —, sondern deutlich und eigentlich seinen Leib leiblich und wahrhaflig verstünde," cf. Opp. 1. 1. p. 375.

Sluiten