Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

suinmam, utilissimam plane, modo genuinam, in se continerent. Totius imposturae originem ex ipso fragmento [quod ex duobus Codd. Baroccianis exhibuit Cavaeus] eruere Heet, quae non alia videtur, quam nolv&Qvlhjrog illa inter sedem Romanam et CP. de nparoxa&eSpi'a contentio. Id ipsum Cavaeus, historia ejus contentionis paulo altius repetita, evincere studet et, fraude, ut censet, satis detecta, certum est, inquit, quaecunque scriptores^w* centiores de rebus hoe tractatu memoratis tradideriBtHBt sub specioso venerandae vetustatis nomine nobis obtruserint, non ad aliam originem, quam Anonymum nostrum esse referenda.

At vero haec Cavaei, viri ceterum doctissimi ac sagacissimi, crisis non satis plane frogi ac sobria esse mihi videtur; siquidem modum excedit, et libello utpote fabulari offensa, nodum non tam solerter solvit, quam violente discindit. Ego vero, cautiorem aequioremque, quantum po ter o, Synopsis crisin instituturus, priusquam istum, qui dicitur, Pseudodorotheum disquisitioni subjiciam, haec Cavaeo et eis, qui ejus sententiae adstipulantur, oppono: 1) Etiamsi verum sit, commentariolom illum nepl Bvgavzog xai rav èntaxómov airrov spurium et partium studio genitum esse, in reliquis tarnen Synopsis partibus, veluti in parte de Prophetis, tale partium studium neque conspicuum est, neque fabularum recens fingendarum et antiquo martyri supponendarum causa esse poterat. Imposturae igitur origo a Cavaeo indicata, etiamsi in partem Synopsis cadere patést, in totam tarnen minime cadit, praesertim cum singulae Synopsis partes non continuo, sed seorsim elaboratae sint. 2) Quod Cavaeus dicit, scriptores recentiores, quaecunque de rebus ia Synopsi memoratis tradiderktt, ex hac ipsa, non ex fonte antiqoiore hausisse, confidentius dictum ac plane falsum est. Nemo negabit, aliquot scriptorum recentiorum inde a sec.

Sluiten