Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Olympi Lyciae, deinde Tyri, nusquam in H. E. commemorat24), adversarium illum Origenis eximium, doctrinae Christianae contra Porphyriuin Tyrium (m. 304) defensorem, quem Epiphanius collaudat, quem Hieronymus inter scriptores ecclesiasticos recenset quemque Eusebii tempora attigisse certissimum est. Latere quidem Eusebium Dorothei episcopatus non poterat, de quo fortasse alias dixit, sicut Paulini ad episcopatum Antiochenum translationem in H. E. reticet, in 1. contra Marcellum refert, quam tarnen, quippe paulo ante vel post concilium Nicaenum factam, jam in H. E. commemorare poterat. Altera quaestio est, cur neque Eusebius librorum a Dorotheo scriptorum mentionem injiciat, neque Hieronymus eum scriptoribus ecclesiasticis adoumeret? In Eusebio mirandura non est, qui Dorotheum tempore eo cognoveverat, quo ingenium ejus eruditioque necdum opera ab ipso scripta laudanda erant, quae próbabiliter provectiori aetate, fortasse cum Odyssopoli vitam privatam ageret, elucubratus est. Hieronymus autem in Catalogo seriptorum ecclesiasticorum, quem ao. 392 (triginta annos post Dorothei martyrium) sexagenarius composuit, Eusebii H. E. praeprimis adjutus, CXXX scriptbres 25) laudat ac proinde, sicut amplius quadraginta alios, Dorotheum quoque omittere poterat, quem quidem si novisset, utpote studiorum eorundem communione sibi conjunetum, minime omisisset. Si qui de his, qui usque hodie scripserunt, inquit Hieronymus in prooemio Catalogi,' a me in hoe volumine praetermissi sunt, sibi magis quam mihi debent imputare. Neque enim celantes scrip ta sua de his, quae non legi,

24) Non inscitia aut negligentia, ut videtur, sed propterea quod Origeuem, cujus ipse studiosissimus erat, impugnaverat, v. Vales. ad H. K. VI, 33. n. 5.

25) Inter bos octo de scriptoribus canouicis atque etiam Philoncm et Joscphum Judaeos, Senccam Stoicum.

Sluiten