Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

omnibus in rebns socio ac consorte, quippe qui totidem scriptiunculas ejusdem argumenti ac pretii confecisse perhibetur iisdemque probris ac contumeliis a pontificiis pariter atque orthodoxis doctoribus vexatus est., Contra hunc Cangius, Cavaeus, Petavius, Cotelerius, Ceillierius, Oudinus, Rainoldus46) multique alii quasi uno ore declamitant; Huetius et Carpzovius (Introd.) Dorotheum Pseudepiphanii simiam faciunt; alii Pseudepiphanium pseudodorotheanam Synopsin compilasse suasque inde nugas -eórrasisse arguunt. Inusta est ei tam insignis infamiae nota, ut non sine dedecore atque ignominia causa ejus suscipi qneat, praesertim cum tot tantique viri literarum ecclesiasticarum peritissimi fraudis mendaciique eum condemnaverint. At fortasse scriptori oppresso jam desperatoque ab omnibus opitulari possumus; fortasse judicium existimatorum illorum nimis acerbuin ac malevolum mitigandum et relaxandum est aliquatenus; fortasse Pseudepiphanius ab Epiphanio Cypri episcopo non est tam alienus, quam plerique opinantur. Non diflido, me hoe probabile facere posse. ;"

Priusquam vero hanc in rem diligentius inquiramus, dicendum est, quinam libelli Dorotheanae sive Procopianae Synopsis consimiles Epiphanio illi, ut dicitur, fictitio attribuantur. Hos deinceps enumerabimus. 1) Tov ayiov (èp clywis Tiarpog Tj/iav) 'Entqyctvtov 'Eniaxonov Kvngov nept zav Ugo(pqTa>v srwg èxoi/n]&t](jav xai tcoïi xtïvxai, ed. ab Albano ïorino 1529, a Joach. Zehnero 1612. ja Dion. Petavio in T. II. Opp. Epiphanii 1622 (Paris. 1682 Coloniae) cum varietatibus Cod. AugaStani multum discrepantis. Hoe opusculum exstat etiam, ut Du Fresne (ad Chr. Paschale p. 505) refert, in Cod. Paris. Reg. II. MDCCCCLI. fol. 228. scripto a. 1291. et

46) Ceusnra Libroruin Apocryphorom II, praelecf. 138. 139.

Sluiten