Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pensis, mox majore difficultate quam antea illa premi videatur. Quid mirum ergo, si Theologiae professor futurus, cujus cogitandi ratio amicis atque adversariis haud plane abscondita mansit, undique interpellari se audiat sentiatve: quisnam tu es, qui haud reformidasti, Doctoris Theologiae, idque quidem Theologiae Dogmaticae partes suscipere in hac temporum calamitate? Nonne seis, Dogmaticam nostro maxime aevo disciplinam esse tam problematicam, ut theologos vix invenias duos, de uno dogmate revera idem sentientes ? Nonne vides, te architecto haud dissimilem esse, templum aedificare cupienti, cui vero ne locus quidem vacat, ubi fundamenta jacere possit? Num tu igitur nobis oraculum, diu desideratum, apportas, quo litigantibus pax, dubie haerentibus certitudo tranquillitasque reddetur? Et si hoe affirmare non audes, quid-tibi de novo munere exspectandum, nisi tristissima sors illius imprudentissimi viri, quem parabola nobis depinxit, quemque mox spectatores illudent, dicentes: "quia hic homo coepit aedificare, consummare autem non potuit!"

Audivi, Auditores, et vos audivistis, me incepti difficultates nequaquam parvi duxisse. Tales fuerunt et sunt, ut, nisi probe scirem in Quem fiduciam animi

Sluiten