is toegevoegd aan je favorieten.

Oratio de scepticismo, hodiernis theologis caute vitando

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

atque imberbibus pueris congruas. Nomine Critices Altioris lïbri sancti maxima ex parte spuriï judicantur, fideque minime digni. Hoe igitur consortio nixa, jam in Ecclesia Cbristiana prodiït scepticorum sententia, eaque hoe modo exculta, ut ejus fautores mox ipsi Dogmatismo, q. d. negativo addicti appareant, neque hoe ipso contenti, quod sese dogmatibus omnibus firmiter opponant, unum saltem dogma propugnent, hoe nimirum, omnia quae naturam nobis cognitam superant vel absurda esse, vel saltem plane incerta. Quae cogitandi ratio dici vix potest, A. A., quam muitos asseclas recentiori tempore assecuta sit et etiamnunc assequi pergat. Non adeo hoe illudve doctrinae Christianae caput in dubium vocatur, quam quidem id, quod hucusque ab universa Ecclesia, inter axiomata fere recensebatur; non amplius de fidei Formulis atque Confessionibus unius alteriusve societatis Christianae quaestio est, sed de argumento Evangeliï ipso; non tantum centenis effatis Jesu Apostolorumque interrogandi signum apponitur, verum de ipso Christo, objecto fidei, quaeritur: ti' taxiv di.tjd-ita? Tales progressus tristissimus hic morbus jam fecit, ut ubique numerus creverit eorum, qui navium ad instar, de quibus naso cecinit,