Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

subest, quum ypncn ac royaardsh, humanissimi viri, recordor, qui certe, si adbuc inter vivos degerent, non recusavissent hac hora paternam dicamne an fraternam mihi laeti porrigere manum. Sed Te superstitem video, clarissime bouman, nee superstitem tantum, sed in ipsa, corporis caducitate ita valentem, vigentem, militantem, ut juniori commilitoni, eidemque gratissimo discipulo, jam miles antiquitatis Romanae appareas, qui clypeum non nisi cum vita, ipsa, deponit, imo alter vespasianüs, qui ultima, vitae periodo Imperatorem stantem mori oportere ajebat. Quod ne in malum omen sit dictum, omnes precantur, qui te Theologorum Trajectinorum Nestorem atque Antesignanum summo jure maximi faciunt, nemo autem me ardentius potest precari, qui ipso recentissimo tempore te patronum nactus sum, tam potentem atque tam generosum, ut nulli clienti, injuria, accusato, melior unquam esset optandus 1). Tu igitur, Vir clarissime, quantum vitae viriumque tibi superest — supersit autem quam plurimum — Tu Mentor mihi atque Monitor maneas, inopiae

') Cf. h. bouman , de Godgeleerdheid en hare beoefenaars in Nederland, etc. Traj. 1862, p. 24—29.

Sluiten