Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

«issent in exercenda disciplina, omnemque hac de re iampridem antiquatam esse litem, nee ullam superesse causam, quare foedus inter se pangere procrastinarent. Ad pactionem accedant ergo! At qua lege? qua conditione? non autem alia id fieri aut posse aut debere multi censebant, quam lege quadam scripta, quam symbolici cuiusdam libri auctoritate, qui de poenis ecclesiasticis obiter modo atque brevissime, sine ullius offensione, ageret, verum diserte singulatimque de ceteris fidei articulis. "In his "enim omnium, quotquot sint, Teleiobaptista"rum sententias consentire, quis sit, qui vocet "in dubium?" Sic plerique, et quidem bona fide. Utinam vero memores fuissent, quam acriter iam inde ab initio Teleiobaptistarum permulti varia impugnassent Ecclesiae dogmata! utinam recordati essent, antistitem e suis haud ita pridem alterum fuisse accusatum Socinianismi, alterum Pelagianismi H utinam secum reputavissent, quam longe ab Ecclesiae fide deflexissent inter suos fere omnes, placitis suis de universali gratia, nee non de rwv ndvriav

1 NlTTERT OBBONIS filius; AHTONIUS ROSCTUS JACOBI filius.

Sluiten