Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quo iam antea refutare conati sunt Deïstarum commenta Bibliorum interpretum Anglorum ope, verum his ducibus usi, ernestio, semlero, doederleinio, niemeyero, a rationalismo sibi cavere non potuerunt. Haec, quae dixi, omnia, quo mox apud populum essent evasura nemo non videt. Ubique languor, tepor, torpor. Nihil quod sibi quis ex animo persuasum haberet, omnibus de quovis placito sententiis vacillans, fluctuans, labans: omnis sententiae omnisque opinionis apprime tolerans, quandoquidem nullam haberet, quam revera suam esse dicere posset, nullam, quae ipsi esset curae et cordi.

Evangelium christi quid iis erat nisi doctrina quaedam moralis? peccatum, quid nisi imbecillitas naturae humanae? salus aeterna, quid nisi merces, honestis proposita? Quod ad sacram coenam, ad baptismum: antiquata haec omnia! Neque defuerunt, qui superstitionem Ecclesiae Romano-Catholicae redolere censerent ritum pium, quo ardentissimis precibus publice a Deo flagitant coniuges, ut nuptiis annuat recens contractis; — non defuerunt, quibus inter ethnicos propagandi evangelii studium haberetur mirifica quaedam lubido, —

Sluiten